EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

Februar 24. 25. 57

Narravit postmodum impedimenta, gue habuerunt: primo de peste, gue ibidem vigebat.

Secundo guia aligui seminarunt ibidem publice, guod concilium esset dissolutum, antequam ipse magister Henrricus esset hic reversus.

Tercio quia dominus Christoforus Garatonus dixit publice dominis |

imperatori et patriarche, quod habebat solum in mandatis a domino nostro papa, quod deberet eum excusare, eo quod non fuerat acceptata secunda via practicata in civitate Constantinopolitana. Secundo quod aliud non habebat in mandatis, nisi quod per viam, qua ambularent ambassiatores sacri concilii, ipse ambularet. Et tamen licet diceret verbo, nichilominus contrarium faciebat facto. i

Demum qualiter omnes tam Greci quam Latini in conclusione vocati fuissent et convenissent. Nichilominus tamen idem Christoforus Garatonus, licet vocatus, nunquam comparuit.

De quibus verbis concernentibus ipsum Christoforum Garatonum magister H[ugo] Barardi promotor et Johannes Spasserii procurator fiscalis pecierunt instrumentum publicum. |

Reseravit finaliter, qualiter in regressu suo, dum reciperet licenciam, dominus imperator et frater suus dederunt sibi pannos sericeos et patriarcha vas, in quo biberat, dedit. Et successive, qualiter fuit receptus in Veneciis honorifice. i

Narravit postea labores, quos habuerunt pro habendis pecuniis a mercatoribus de Pera eto.

Lecte fuerunt certe obligaciones per eos facte erga mercatores Perenses? et deinde quittancie desuper facte.

Item postea lecte fuerunt littere patentes ipsius imperatoris cum bulla aurea scripta pro media parte in greco et pro alia in latino, per quam ratifficat gesta per suos ambassiatores cum sacro concilio sub tamen condicionibus in eisdem litteris descriptis.!

Deinde littere patentes domini patriarche similem concernentes . ratifficacionem cuim bulla plumbea ipsius patriarche.?

10

25

Item lecte fuerunt littere dictorum ambassiatorum sacri concilii, -

continentes capitula inter eosdem ambassiatores et dictos imperatorem et , patriarcham concordata, sigillis eorum ambassiatorum roborate.?

Item postea lecta fuit forma salviconductus, quem petunt imperator et patriarcha, similiter sigillis dictorum ambassiatorum sigillata.

Die sabbati XXV* februarii fuit missa celebrata de S. Mathia. a) extra mercat, Peren. P.

! 4,0.2,875. * M. C.2,876. ? Mansi 30,963. * М. ©. 2, 873. Concilium Basiliense IV. 8

85



Text viewManuscript line view