EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

[1436.]

Die dominica prima ianuarii Meiijfxxxvj? indictione xiij* ob reve- renciam festi Circumcisionis Domini fuit missa solemnis celebrata per dominum episcopum Aurelianensem et sermo solemnis per dominum Dyonisium Sambreuays; in quo dari incepte sunt indulgencie auctoritate universalis ecclesie. De quantitate refert se ad sacras deputaciones, quod velint deliberare.

Nota quod fuit ignis de nocte in domo domini provincialis regni Castelle.

Die lune II?* ianuarii in sacra deputacione pro communibus pro presidente [fuit electus] dominus Oddo prothonotarius.

Pro xij domini Lausanensis episcopus continuatus, scolasticus Lubi- censis et Ysidorus.

Pro clavigero bulle continuatus est dominus decanus Hildesemensis.

Pro referendario doctor Coloniensis.

Lecto avisamento dominorum xij super facienda provisione ecclesie Herbipolensi, dominus Johannes Herbipolensis requisivit quod darentur deputati, qui se informent de vita moribus etc. episcopi Herbipolensis, [antequam] per concilium provideatur; de quibus etc.

Dominus Symon de Theramo pro et nomine domini abbatis S. Antonii requisivit ut prius, quod committeretur iudicibus, ut ipsi habeant decernere remissionem ad partes, prout de iure etc. Presidens respondit sacram deputacionem velle deliberare. |

Super avisamento dominorum xij concernente causam Herbipolensem placuit avisamentum deputacionis pacis in forma, addito quod domini commissarii procedant summarie simpliciter et de plano etc. Et pro deputacione ista de communibus fuit ut alias deputatus dominus abbas de Chereto.

Concilium Basiliense IV. 1

5

10

15

20

25



Text viewManuscript line view