EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

Februar 3. 4. 35

matrimonio ignoranter contracto clandestine, prole secuta, concordant tres deputaciones, quod committatur reverendissimo domino legato, qui aucto- ritate sacri concilii dispenset cum supplicantibus, prout sibi-videbitur. iiijf* de fide requisita non deliberavit.

Super supplicacione procuratorum fiscalis et fidei sacri, concilii, petencium procedi contra viros ecclesiasticos in supplicacione nominatos et quoscunque alios, qui in contemptum clavium ecclesie et enervacionem auctoritatis huius sacri concilii, postquam sentenciis excommunicacionum et aliis censuris ecclesiasticis in vim processuum in causa Lausanensis ecclesie factorum fulminatis et promulgatis auctoritate huius saeri concilii a sex mensibus citra insorduerunt et insordent, non veriti sunt nec verentur divinis se immiscere etc., usque ad privacionem beneficiorum que obtinent et ad imposterum obtinenda inhabilitacionem etc.: concordant tres deputa- ciones, quod admittatur dicta supplicacio et committatur dominis conser- vatoribus decretorum ut petitur. Ille vero de pace et de communibus dicunt, quod coram altero ipsorum conservatorum serventur termini ef per duos aut tres ex eis possit procedi usque ad sentenciam inclusive. Illa de reformatorio dicit, quod fiat punicio ut petitur usque ad numerum xL'^ tantum, et contra alios excedentes dictum numerum fiat punicio per alium modum, de quo dominis conservatoribus videbitur, et rogetur episeopus Lausanensis, quod habeat supersedere per mensem, et iterum audiantur ambassiatores domini ducis Sabaudie. Illa de fide admisit huiusmodi supplicacionem iuxta deliberacionem aliarum deputacionum.

Super avisamento reverendissimi domini cardinalis legati, concernente malefactores confugientes ad ecclesias, concordant omnes deputaciones cum avisamento, videlicet quod huiusmodi malefactores verberantes vel mutilantes supposita concilii vel eorum familiares aut manus violentas in eos inmittentes, de cetero non gaudeant immunitate ecclesiarum aut privilegiis quorumeunque locorum privilegiatorum hoc presenti durante concilio.

Lectis huiusmodi concordatis reverendissimus pater dominus cardinalis legatus super ipsis, dempta quadam causa matrimoniali quodque in causa Viennensi prebende, antequam expediantur littere super huiusmodi con- clusione, in consistorio coram dominis vicecancellario et precognitoribus audiantur partes hincinde et proponant quitquid proponere voluerint eto., more solito conclusit.

Die sabbati IIII'* februarii in sacra deputacione pro communibus super requesta domini Johannis de Perucia episcopi Sagiensis, petentis mandari iudicibus, quod non obstantibus causis nullitatis de aliis se in-

?) inmitentes P.

10

15

20

25

30

40



Text viewManuscript line view