EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

November 27. 28. 343

rentes quod supersedeatur in materia electionis loci usque post eorum incorporaeionem vel quousque fuerint auditi.

Super? qua peticione fuerunt serutata vota. Quibus serutatis placuit maiori parti, quod fiat conclusio, sed non concludatur in generali con- gregacione, donec fuerint auditi.

Et ad excusandum ob hoc sacram deputacionem apud predictos ambassiatores fuerunt deputati domini Lugdunensis Lubicensis et Burgensis.

De Breda obtinuit, quod possit gaudere privilegiis.

Dominus legatus fuit oppinionis, quod de novo super materia scru- tarentur vota et quilibet daret votum suum in scriptis nominibus propriis expressis.

Placuit supplicacio episcopi Beluacensis de ecclesiis pollutis recon- ciliandis.

Die mercurii XXVIII* novembris. in sacra deputacione pro com- munibus iterum super materia electionis loci fuit factum scrutinium votorum, quorum aliqui accesserunt pro Auinione et Sabaudia.

Ambassiatores aliarum sacrarum deputacionum accesserunt ad depu- tacionem, exhortantes ut vellet concurrere cum ipsis sacris deputacionibus et concludere.

Super supplicacione cuiusdam, cuius nomen subticetur, petentis dispensari, quia hesitat an uxor esset virgo etc., placuit si tempore con- tracti matrimonii reputabatur virgo, nec alias quam per verba uxoris apparet contrarium, quod committatur legato.

Eadem die in sacra deputacione pro communibus super supplicacione Ghisberti Karoli, petentis gaudere prerogativis, non obstante quod aliquo tempore fuerit absens etc., placuit ut petitur.

Super supplicacione Petri Rodeti rectoris parrochialis ecclesie de Ansa Lugdunensis diocesis, petentis pensionem moderari et committi archidiacono Lismorensi etc., placuit deliberacio reformatorii.

Super supplicacione Walteri Camelin magistri in artibus rectoris parrochialis ecclesie de Hollaint Tornacensis diocesis, petentis gaudere prerogativis, non obstantibus tribus mensibus, quibus a concilio absens fuit etc., placuit.

Super supplicacione Johannis Luce alias Pageot clerici " Cenomanensis diocesis, petentis promoveri non obstante deffectu natalium etc., placuit

deliberacio de fide.

") dieser und der nächste Absatz vertauscht, durch A und B am Runde ge- ordnet P. P) clerico. P.

23»

10

20

30

35



Text viewManuscript line view