November 18. 19. 337
Missa finita domini deputati in materia Grecorum retraxerunt se
retro maius altare, et ibidem conclusa fuerunt capitula facta et inita cum
strenuo milite domino Nicolao de Mentone pro conductione galearum in
materia Grecorum etc. Sed quia non fui vocatus, nolui me ingerere.
Deinde et illico fuit generalis congregacio. e
Die lune XIX* novembris Meiiij€xxxvj? fuit missa solemnis de Sancto
Spiritu celebrata per dominum archiepiscopum Bituricensem. Qua finita
fuit generalis congregacio, presidente. reverendissimo domino cardinali
legato, assistentibus dominis S. Petri Arelatensi, ambobus patriarchis,
archiepiscopis Lugdunensi Bituricensi, episcopis: Lubicensi S. Poncii Dig-
nensi Albinganensi Conchensi Burgensi Petragoricensi Massiliensi et Lau-
sanensi, presentibus Johanne Puleripatris, Johanne de Zagobia, M[atheo]
Nithardi, Johanne Leonis, de Trillia, Stephano Plouuerii et G[aleacio]
de Mantua.
Presente domino Nicodo de Mentone milite fuerunt lecta capitula
compactata et inita per sacrum concilium cum eodem milite pro galeis
ad conducendum Grecos.
Quibus lectis et exposito per reverendissimum patrem et dominum
dominum legatum, quod huiusmodi capitula iterum reviderentur, eciam
si pecunie non darentur, saltem quod si dentur per xij vel xv dies post,
non imputetur sacro concilio:
Dominus Stephanus advocatus nomine ipsius domini militis, postquam
narravit, quod huiusmodi onus non recipit causa lucri, sed solum gracia
honoris etc. requisivit sacrum ooncilium et specialiter reverendissimum .
dominum cardinalem sancte sedis apostolice legatum, ut insignia capitane-
atus sibi auctoritate sancte sedis apostolice imponeret.
Deinde ipse miles stans genibus flexis, prestito prius per eum iura-
mento in manibus domini legati in talibus solito, recepit vexillum ecclesie,
. quod sibi tradidit idem reverendissimus dominus legatus auctoritate qua
supra, legendo collacionem ad hoc neccessariam, cum osculo pacis; dedit-
que eciam eidem militi baculum capitaneatus in manibus.
Quibus completis ipse miles recessit de congregacione cum vexillo
cum tribus tubis et mimis et similibus solemnitatibus etc., associatus gui-
busdam nobilibus eciam civitatis Basiliensis.
Lectum est decretum de Grecis cum bulla aurea imperatoris et
salvoconductu concilii.!
Lecte sunt littere domini imperatoris Romeorum, per quas committit
domino H[enrico] Mengher, ut instet quod locus maritimus eligatur.
! Dekret der. 24. Session, s. o. S. 109.
Concilium Baslliense IV, 48
10
15
20
25
30
35