November 6—8. 223
iij?" galeas grossas et duas subtiles conducendas per dominum N[icodum |
de Mentone capitaneum et gubernatorem civitatis Niciensis. De precio
videaut domini cardinales eto. 7
Dominus Ysidorus legit litteram commissionis facte per dominum
imperatorem Grecorum domino H[enrico] Mengher, per quam petit quod
non eligatur locus, qui sit 'sub communitate, dempta Anchona, ut constet
dominis de concilio, quod non velit venire ad Venecias nec Florenciam etc.
Die mercurii VII? novembris M*iiij&xxxvj? in generali congregacione,
presidente assistentibus et presentibus quibus supra etc.
Dominus Ysidorus de Rosate de beneplacito concilii legit articulum
alias omissum etc.
Dominus archipresbiter Papiensis narravit verbo commoditates civi-
tatis Papiensis, asserens quod studens ibidem pro xxv ducatis potest laute
vivere etc.
Dominus Raymundus Taloni in seriptis legit commoditates civitatis
Auinionensis.
Completo negocio per dominum R[aymundum] Taloni, domini am-
bassiatores domini nostri regis Francie vice regia per organum domini
Lugdunensis obtulerunt omnem securitatem eto., casu quo civitas eligeretur,
attento quod alias sic fuit ordinatum, quod futurum concilium in nacione
Gallicana celebretur etc.
Reverendissimus dominus cardinalis legatus narravit bonum fore,
quod scriptis regraciandum sit omnibus civitatibus et locis oblaciones
offerentibus etc.
Lecte fuerunt littere domini regis Renati misse domino cardinali
Arelatensi de salvoconductu pro Grecis dando eto.
Dominus patriarcha Aquilegiensis decrevit monitorium ad instanciam
domini Johannis de Polonia referendarii etc., presentibus vicario Frinsingensi,
Puleripatris et Dyonisio etc.
Die iovis VIII* novembris in sacra deputacione pro communibus
placuit, quod non deliberetur super supplicacione P[etri| de Trilia contra
dominum episcopum Petragoricensem, nisi prius ipso domino episcopo
audito. eto.
Super supplicacione domini episcopi Massiliensis, petentis quod si
constiterit de legalitate notariorum, qui subseripserunt instrumenta etc.,
eisdem instrumentis fides adhibeatur etc., placuit.
Pro presidente dominus baccallarius domini Burgensis.
Pro dominis xij dominus episcopus Lausanensis, de Chereto et
archidiaconus Strigoniensis continuatus.
Pro custodia clavis dominus prior Paterniaci.
22
10
15
20
25
30
35
40