Oktober 31— November 2. 319
Super supplicacione sororis Margarete de Elnughen monialis ordinis
Predicatorum in Friburgho Constanciensis diocesis, petentis committi
domino M[atheo] Nithardi execucionem trium sentenciarum conformiter
latarum etoc., placuit. D
Placuit quod domini sacro concilio incorporati et eorum familiares
habeant facultatem eligendi confessores etc., qui absolvant et. dispensent,
ut alias est fieri consuetum: etc.
Supplicaciones matrimoniales ete. commisse sunt domino legato, ut
est moris, pro Johanne Petri layco et Katherina Traiectensis diocesis, pro
Johanne Carge scolare Bambergensis diocesis petente promoveri etc.
Dicta die fuit congregacio generalis, presidente in eadem reveren-
dissimo domino cardinali legato, assistentibus dominis S. Petri et Arelatensi
cardinalibus, ambobus patriarchis, Lugdunensi Lubicensi Aurelianensi
Conchensi Burgensi Dignensi Petragoricensi Lausanensi et Massiliensi
episcopis, presentibus Johanne Pulcripatris, Dyonisio, G[aleacio] de Mantua,
M[atheo] Nithardi et G[uidone] de Versellis.
Lectis concordatis de generali congregacione hodie indicenda pro
audiendis oblacionibus ete. et de facultate danda suppositis concilii et
eorum familiaribus, quod possint recipere et eligere confessorem, qui
absolvat et dispenset etc., ut alias est fieri consuetum, ab hac die usque
ad octo dies inclusive etc.: reverendissimus dominus cardinalis legatus, ut
est moris, conolusit.
Dominus Symon de Valle lecta littera Venetorum de oblacionibus'!
etc. narravit commoditates loci oblati per Venetos etc., videlicet civitatis
Utinensis. |
Deinde lectis oblacionibus per dominum ducem Mediolani concilio
oblatis etc. et litteris missis per eundem suis ambassiatoribus,? quia hora
erat iam tarda, dominus legatus dixit huiusmodi materiam continuandam
fore ad diem sabbati proximam.
Eadem die.fuerunt vespere solemnes celebrate per dominum cardi-
nalem $. Petri.
Die iovis [I* novembris] cocexxxvjo fuit dies Omnium Sanctorum,
ob quorum solemnitatem celebravit missam dominus cardinalis S. Petri
et fecit sermonem quidam episcopus ambassiator regis Aragonum etc.
Die veneris IId* novembris fuit festum Commemoracionis Animarum
- ete., ob cuius festum non fuerunt deputaciones, sed fuit missa solemnis
celebrata per dominum episcopum Burgensem.
! $. 1, 145 Anm. 4. ? Le. Amm. 6.
10
15
20
25
30
35