EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

Oktober 27. 313

Super supplicacione Emundi Eylsich civis Coloniensis, petentis quod cum habuerit unam sentenciam diffinitivam in causa mere prophana, gue transivit in rem iudicatam, quam eciam sacrum concilium remisit, eo quod eius cognicio spectat ad dominum archiepiscopum Coloniensem et suos vassallos racione dominii sui temporalis, quod ipse dominus archiepiscopus

ab imperio tenet, et in qua alia sentencia lata est, per quam pronunciatum :

fuit appellaeionem a dicta sentencia interpositam esse nullam eandemque sentenciam tanquam rite latam execucioni esse demandandam, et ubi ad- versarius, qui excommunicatus aggravatus et reaggravatus lite pendente alienavit bona et suspectus est de fuga, ut det caucionem sufficientem de solvendo iudicatum, et quod non audiatur nisi parito iudicato, et quod procedatur iuxta iuris communis disposicionem reiectis excepcionibus datis® non verificatis, quas adversarius non vult dare per iuramentum, attento quod exponens, cuius causa merito remitti deberet, contentus est in concilio stare iuri, dummodo dicta caucio detur et iuxta iuris communis disposi- cionem procedatur, ac eciam attento quod tercia sentencia hie in concilio lata est, per quam adversarius ob non paricionem dicte sentencie est in- trusus in pristinas sentencias, ita ut non nisi causa diffugii adversarius nititur continuare et involvere lites: concordant tres deputaciones, quod adversarius non audiatur nisi parito iudicato et prestita caucione ut petitur. iiijf* de fide requisita non deliberavit.

Super supplicacione domini Walrami electi Traiectensis, petentis committi domino patriarche Anthioceno, ut constito summarie de excom- municacionibus et aliarum censurarum sentenciis per omnium terminorum lapsum contra dominum Rodolphum et sibi adherentes, quibus parere debebant et tenebantur, et rebellione, ipsum Rodolphum intrusum et alios supradictos penas sentencias et censuras, ut in processibus executorialibus huiusmodi contentas, incidisse declaret illasque simul ac semel et unico contextu cum competentibus dierum intervallis, si ad ea reducti non se emendaverint et paruerint, aggravet et reaggravet eto., eciam cum in- vocacione auxilii brachii secularis etc.: concordant omnes deputaciones, quod admittatur supplacacio ut petitur.

Super supplicacione domini Ysarni Ademari prioris prioratus S. Poncii D Thomeriarum, petentis committi cantori Leodiensi aut eius surrogato vel surrogando, ut quibuscunque commissionibus pro parte adversa obtentis super dicto prioratu non obstantibus et reiectis procedat in causa iuxta iuris communis disposicionem et iusticiam faciat: concordant tres deputa- ciones, quod admittatur presens supplicacio ut petitur. iiijt# de commu- nibus requisita non deliberavit,

a) reiectis dictis excepcionibus p. b) Ponchii p. Concilium Basiliense IV. 40

10

15

20

25

30

40



Text viewManuscript line view