EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

September 27. 281

petitur. Idem placuit quod habeant de consensu parcium extinguere omnes discordias.

Super duobus avisamentis concernentibus factum scriptorum littera- .

rum sacri concilii missis ad sacras deputaciones per dominos xij etc. placuit, quod committatur reverendissimo domino cardinali legato. qui assumptis aliquibus de singulis deputacionibus provideat taxet et det ordinem taxandi, prout sibi videbitur.

Adidem de abreviatoribus, procuratoribus audienoie contradictarum et notariis.

Super supplicacione domini Johannis episcopi Lingonensis, petentis ratificari omnia, que facta sunt in causa, et committi domino archidiacono Metensi, qui procedat etc.: placuit quod committatur reverendissimis dominis cardinalibus legato et S. Petri, qui habeant potestatem de novo committendi eidem domino archidiacono audiendum et decidendum huius- modi causam tam in principali quam in accessoriis, ratificando et validando omnia per eum gesta vigore subdelegacionis per reverendissimum dominum cardinalem facte.

Super primo avisamento dominorum xij de ambassiatoribus mittendis ad sanctissimum dominum nostrum papam eto. placuit, quod mittantur huiusmodi ambassiatores ad requirendum et exhortandum eundem domi- num nostrum papam, quatenus dignetur sua sanctitas concurrere cum sacro concilio in indulgenciis, suspendendo omnes alias similes indul- gencias; eciam pro imponendis decimis et aliis subsidiis pro materia Grecorum.

De instructionibus fiendis placuit, quod domini deputati huiusmodi instructiones concipere habeant et concludant.

Super avisamento eorundem dominorum xij de reformacione facienda placuit, ut domini deputati in materia generalis reformacionis et Grecorum circa eandem liberius vacare habeant, quod postpositis omnibus aliis particularibus negociis ipsi domini deputati per xij aut xv dies proxime futuros cirea huiusmodi materiam reformacionis vacare h[abjeant, ita quod diebus iovis, ut est fieri consuetum, in sacris deputacionibus expedi- antur supplicaciones.

Super supplicacione domini archidiaconi Lismorensis, petentis remitti ex certa sciencia per sacrum concilium omnes obligaciones factos racione sui decanatus in camera apostolica etc., placuit ut petitur, quod ex certa sciencia, eciam de confessore eligendo.

Iddem pro Frederico de Julliaco alias de Versmo? clerico Coloniensi.

Super supplicacionibus domini prioris Lustriaci, in una petentis quod possit recipere aliquos religiosos quarumcunque religionum preter-

2) «unsicher.

Coneilium Basiliense IV. 36

10

15

20

25

30

35

40



Text viewManuscript line view