Juli 28—30. 221
Dominus Conchensis peciit concludi in huiusmodi causa, dicens
nullam rem, ut credebat, cum maiori concordia transivisse. Et si aliqui
sint opponentes, prout sunt, velint aliquid dicere, parati sunt: eisdem
respondere de iure. |
Dominus episcopus Placentinus similiter peciit concludi, dicens quod
decreta remanent salva. Et quantum ad protestaciones factas, admisit
eas, quia licet papa dieat in Clementina! ,Litteris^, quod per nomina-
cionem in archidiaconum non acquiratur ius, nichilominus tamen si con-
feratur archidiaconatus, acquiritur ius. Et sic in hae causa, quia licet
sacrum concilium fecerit decretum, non tamen clausit sibi manus, quo-
minus potuit iudicare et assignare regi Castelle locum eminenciorem etc.
Quia dominus episcopus Burgensis confessus est ipsos Ispanos
descendisse a Gothis, dominus Johannes de Rikessen procuratorio nomine
domini regis Dacie peciit instrumentum ete,
Domini abassiatores domini regis Castelle peocierunt concludi et non
consenserunt protestacionibus, ymo expresse contradixerunt.
Dominus Stephanus protestatus est de nullitate. Adidem dominus
Johannes de Hungaria. Adidem procurator regis Dacie.
Dominus cardinalis S. Petri ad vincula super omnibus concordatis
lectis, ut est moris, conclusit eto.
Dominus Stephanus de Nouaria protestatus est de audiencia dene-
gata etc.
Die dominica XXIX» iulii Mojiijxxxvj* fuit processio generalis per
civitatem et missa solemnis celebrata per dominum cardinalem legatum
ob reverenciam novorum felicium de reductione Bohemorum.
Die lune XXXa et penultina iulii Moiiij®xxxvj® in generali congre-
gacione, presidente domino cardinali legato, assistentibus dominis cardinali
Arelatensi, patriarcha Anthioceno, archiepiscopo Lugdunensi, Augustensi
Aurelianensi Dignensi Placentino Burgensi Niuernensi Albinganensi Petra-
goricensi Ebroicensi, presentibus Johanne Puleripatris, R[adulpho] de
Porta, Johanne de Hungaria, Alberto de Ferrariis et G[uidone] de Ver-
sellis eto.
Lectis concordatis super facto responsionis faciende dominis am-
bassiatoribus christianissimi domini Francorum regis etc., concordant
omnes sacre deputaciones, quod placet forma concepta, ipsis sacris depu-
tacionibus ex parte dominorum deputatorum super ipsa responsione
concepta transmissa. Et tres concordant, quod reverendissimus doininus
legatus et domini deputati predicti super huiusmodi materia ipsam
! Clementin. lib. II tit. 7.
16
10
15
30
35