EN | ES |

Facsimile view

1130


< Page >

312

vero XXIL. Ad mandatum domini Regis Wenceslai: patriarcha Anthonius Cancellarius.

Crida super prepositura Boleslawiensi.

Vicarij in spiritualibus domini Archiepiscopi Pragensis, apostolice sedis legati. Quia Venerabilis vir dom. Wlachnico de Weitemule, prepositus eeclesie S. Stephani in Luthomerics, eandem preposituram suam cum Venerabili viro domino Wil- helmo de Hasemburg, preposito ecclesie Boleslawiensis, pro eadem prepositura sua de consensu Serenissimi principis et dom. Wenceslai Romanor. et Boemie Regis dictarum preposi- turarum patroni permutare intendit. Quare vobis domino ple- bano ecclesie S. Marie ibidem in Boleslawia aut vestras vices gerenti committimus per presentes, quatenus proximo die do- minico aut elio festiuo infra missarum solempnia personaliter accedentes prefatam ecclesiam Boleslawiensem, cridam seu proclamacionem faciatis in eadem, ut si qui dicte permuta- cioni aut persone permutanti quitquam opponere voluerint, quod a proclamacione huiusmodi die tercia si juridica fuerit, alias immediate sequenti coram nobis Prage in curia Archiepi- scopali hora terciarum legitime compareant dicturi contra pre- missa, alioquin si in dicto termino nullus apparuerit contradictor aliudque canonicum impedimentum non obstiterit, quantum fue- rit de jure procedemus, fidem nobis vestre execucionis facite ad terminum memoratum. Dat. Prage A. D. 1398 16. Nouembris.

Intronisacio eiusdem. Vicarij in spiritualibus domini Archiepiscopi etc. Cum nos Venerabilem virum dom. Wlach- niconem de Weitemule, olim prepositum ecclesie S. Stephani in Luthomeriez, ad preposituram Boleslawyen. per resignacio- nem Venerabilis dom. Wilhelmi vltimi et immediati (R. XII.) ipsius prepositure rectoris ex causa permutacionis vacantem, duxerimus instituendum, transferendum et confirmandum. Quare vobis dom. decano ecelesie Boleslawiensis antedicte, aut vestras viees gerenti committimus presentibus et mandamus, quatenus prefatum dom. Wlachniconem in realem possesssionem omni- umque jurium et pertinenciarum eiusdem indueatis et defen- datis inductum, mandantes eidem de vniuersis et singulis fruc- tibus, censibus, redditibus, prouentibus, juribus, emolumentis et obuencionibus eiusdem prepositure integre responderi, contra- dictores quoslibet et rebelles compescendo ecclesiasticam per censuram. Datum Prage A. D. 1598. die 19. Nouembris.

Confirmacio ad preposituram Boleslawiensem.

Johannes Kbel etc. Quod nos in et ad preposituram Bole- sląwiensem per resignacionem honorb. dom. Wenceslai de Olo-



Text viewManuscript line view