z roku 1610, 5. května. 499
nihilominus commendari tjbi negocia sua, quorum gratia iter istud suscipit, mutuac
nostrae benevolentiae confisus expeteret, promisi subsecuturum brevi tabellarium,
qui commendationem, quam is tum non posset, ad te et Starrhenbergios nostros
a me deferret. Id praesto in praesenti, et quamvis apud te, cui tramite recto ince-
dere semper est solitum, nihil hórum opus sit, ut tamen et desiderio ipsius satisfiat
et mori, diligenter rogo, curae tuae ut eum totamque ipsius eausam conmissam
commendatamque labeas; meretur enim diligi et, quod longius a patria absit in
lisque oris propemodum peregrinus et hospes, eo impensius foveri. Plura non addo,
cum enim per te mihi innotuerit, tibi eo ipso notior est, ut ct res, quam opera tua
et auxilio expediri non difficulter posse existimet, haud dubie notissima.
Nostri ordines intrà octiduum conventum agent; causae illius plures, prae-
cipua tamen, ut periculis tum externis tum iis, quae nos in ipsa patria circumdant,
tempestive occurrant; atque ilii quidem non aliunde nunc quam copiis istis, quae
cirea Passovium, quo pecuniae iam instructae, quin moveant alio, extra dubium
videtur. Sunt, qui putant in Bohemos ductas iri, atque eius quidem sententiae: non
levia habent argumenta; alii referunt habere duces in mandatis, ut Austriam versus
cum exercitu pergant ad excipiendos. illos, qui se cum iis coniuncturos, ubi propius
accessissent, pollicentur; nominatim etiam deferunt quosdam et inter eos Hagerum
vestrum, quod tibi tamen soli dictum esto, ne fama boni viri hoe nomine haereat,
cum iniuriam illi fieri plane mihi persuadeam.
Nemo omnium est, qui profectionem Juliacensem vel per somnium credat
amplius. Nos militem nostrum per urbes et oppida sparsum habemus equitatumque
ad fines Austriae ct Dohemiae collocavimus; quocunque deinceps convertisse se illas
intelligamus, eo nos quoque nostros dirigemus, ita tamen, ut potissimam rationem
nostri habituri simus; quod in hunc finem adicio, ne adeo in auxiliis nostris acquies-
catis, ut interim propriae defensionis obliviscamini. Jam quod ea, quae inter nos
sunt atque adeo domesticos hostes attinet, nullos infensiores experimur, quam quos
dignitate et opibus auximus e numero istorum, quem promoventibus nobis iudicem
provinciae constituit rex (est officium id, ut non ignoras, ex praecipuis et quod in
solos antiquae stirpis barones conferri solet) vir alioquin primariae nobili-
tatis, sed moribus corruptis, ne dicam perditis, non ita pridem suo ipsemet iudicio
se prodidit. Is persuasus citra dubitationem ullam à Derka, clandestina cum illo
consilia habere coepit, inde frequentes nuncii, litterae quoque crebriores, nonunquam
etiam mutui congressus. Grave id primo bonis, quod hostem patriae tam familiarem
haberet, post aliis et aliis documentis in lucem prodeuntibus suspectum, interceptae
tandem litterae, quibus Moravia vix quidpiam vidit horrendum magis; illae rem
omnem aperuerunt. Monet Berkam, ne compareat in iudicio. En bonum iudicem,
qui litigantibus ipse ipsum tribunal suspectum reddit; monet, inquam, ratione adiuncta,
63*