z. roku 1610, 17. dubna. 495
De Transilvaniae novis motibus, nescio, num quid ad vos relatum sit. l'ertur
rem ita habere. Erat in aula principis praecipuae. nobilitatis vir, religione pontificius,
gente et nomine Dalthasar Kornis. Is permissu principis, cujus gratiam adulatione
et obsequio sibi conciliàverat, alebat in familia Jesuitam peculiari privilegio, cum
nemini id praeterea concederetur ex lege, qua monachi isti aditu provinciae prohi-
bentur. Lrat autem annexa concessioni conditio, ut sacra tantum curaret. rem pu-
blieam non attingeret, neminem ex reliqua societate alliceret, juventuti informandae
nullam operam daret, et si quae alia sunt, quibus genus istud hominum maximam
orbis partem in venerationem et admirationem sui pridem pellexit. At vir bonus.
qui aére facilius caruisset, quam ab institutis sodalicii sui recessisset vel tantillum,
dominum solicite instigare, ut patribus accessum in provinciam aperiret, principem
in partes suas pertraheret, cultum papisticum restitueret. Qui diligentem quidem .et
sedulam operam rei minabat, sed cum nihil proficeret, nihil impetraret, ad alia
consilia, impellente, haud dubie, Jesuita, conversus est. Inde insidiae principi fieri
coeptae; in caput eius conjuratum ; alii magnae autoritatis, et inter eos cancellarius
Kendnus, qui fuga postea salutem sibi peperit, in consortium pertracti. Sed ut acci-
dere plerumque solet, infelici eventu: detecta enim conspiratio ubi ad noticiam prin-
cipis pervenit, ille dissimulare initio; ubi periculum augeri, consilia procedere vidit,
accitis iis, quorum fidei maxime se permittebat, rem aperit, militem clam aeciri et
in insidiis collocari extra urbem jubet. Inde venatum proficiscitur, stipatus fortissi-
morum virorum non contemnenda manu. Educit una conjuratos, qui ignari, quod
casum gereret princeps, comitantur; et occasione arrepta, quod superiores se viribus
esse aut pares saltem existimarent, aggredi instituunt. Nec mora. Unus e compli-
cibus educto acinace recta illum petit. At is curru, quo ad insidias tegendas vehe-
batur, exiliens, generosissimo equo confestim conscenso, vim repulit. Accurrunt
satellites, accurrit ex insidiis miles. Comprehenduntur praecipui ex conjuratis et
necantur. leversus in: urbem magnam adversariorum stragem edidit. Sic securitati
suae imposterum prospexit. Sunt, qui his molitionibus cardinalem l‘orgacium et
fratrem. Sigismundum cum aliis quibusdam implicare volunt; mihi tamen nihil de iis
constat. Jesuitas vero autores tragoediae huius fuisse minime ambigo, dudum jam
per Europam ab his artibus celebres. Quid Agriae non ita pridem contigerit, scri-
berem, si te ignorare factum existimarem ; scriberem et aliud quidpiam maioris mo-
menti, sed cum summo tempore excludor, aliud opportunius expectabo. Proficiscor
enim intra paucas horas Drunam ad conventum, quem proceribus nostris indixi.
Vale, vir illustris, et valetudinem cura diligenter, Ross. XV. Kl. Maii [1610]. Tibi
vetere benevolentia et observantia coniunctissimus.
Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 160 6. 19.