EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1608, 6.—8. prosince. 401

regis in Hungariam mihi fuit suscipiendum, ex quo nudius quartus redux, hodie demum responsum ab I7? vestro et cum eo literas a te accepi. Nihil certe gratius mihi accidere potuisset, quam dudum optata et expectata III? principis Anhaltini posse frui praesentia, ex qua longe plus comumnodi et seeuritatis rebus meis accedere potuisset, quam ex falsis suspicionibus, quae temporis tractu per sese obsolevissent, periculi et inolestiae: sed invitum retinuerunt. domi occupationes, quibus adeo sum implicatus, ut nullus earum appareat exitus. Jam, quod admissae rationes meae et datus excusationi locus, acceptissimum sane est; ut enim principis Anhaltini gratiam maxime ambio, ita patroni vestri offensionem caveo quantum possum. Ex adverso molestissimum accidit, quod nec tu nec Hockius ne verbo quidem ad me, quid apud vos actum. quae istius congressus causae; quae ad amicum intima familiaritate vobis conjunctum minime essent dissimulanda. Nam quod hic*) in adventum suum rem rejicit, vana spe lactat et bis deluso falsa accessus sui ad nos pollicitatione non tertio imponet: eo minus, quo certius apud me est, etiam nolentem evocatione ista heri vestri in aulam retentum iri.

Porro ne silentio plane praeteream, quae in ultimis lineis epistolae tuae ad- miscuisti: miseret me sane istorum, quos profers, quod odio, quo me innoxium pro- sequuntur et cul omnes alii, quibus aliquid heroicae virtutis inest, plurimum se ob- strietos. fatentur, naturam produnt simul et vitia animi, quae aniore gentis et fortunae commiseratione ego celavi hactenus, ita detegunt. ut omnibus, qui sana mente sunt praediti, irridendos ipsimet se propinent." Quid enim profieiunt, dum occulta male- volentiae. spicula in eum jaciunt, quem non offendunt? Nam mihi quidem divino benefieio satis firmus est animus ad sustinendam invidiam istam, ex qua plus damni et ignominiae ad eos redundat, a quibus proficiscitur, quam ad me, quem nec con- tingit quidem. Praeterea sub alis divini praesidii constitutus non valde reformido injurias, quas nonnisi per summam: ingratitudinem bene de ipsis merito, nisi per summam iniquitatem - immerenti inferre possunt. (Quod enim est meum in ipsos peccatum? quae eulpa, quis error admissus? Num hoc forte, quod me tyrannidi tot annos erudeliter in me exercitae subduxerim, quod patriam pristinae asseruerim li- bertati, quod. vim Turcarum et libidinem, confoederatione cum Hungaris ct Austriacis iuita, a cervicibus nostris et forsan totius Germaniae depulerim? At sint sane haec talia, ut merito reprehendi possint: num ergo ommia ista ево unus praestiti? nulla: ali in tanta expeditione habuerunt partes? ab hominibus consilium hoc fuit, noi a Deo? Vide, ad quae absurda coeca animi stupiditas eos impellat, et num non commiseratione magis digni quam vindicta. Oderint sane, si quidem nec tot annorum patientia nee tot beneficiis publice et privatim in eos collatis ad me amandum al- lici potuerunt, me tamen nec hostem habebunt nec inimicum.

Ili viderint, quo pacto Deo sunt responsuri, quod tantam occasionem rei bene

Archiv Český XXVII. 51



Text viewManuscript line view