EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1607, 19. listvpadu—6. prosince. 329

exuisse videntur affectus, nihil iam est reliquum . . . .*) faciunt, occupavit laqueus gulam, franget etiam cum primum lieuerit, nec est aliud, quod aut exspectes aut speres ab illis, qui homines esse desierunt.

"atis est exemplorum, quae hoc docent. Et certe utut apertissimis verbis exprimant. quomodo in nos, quos ab haeresi [sic] infamant, animati sunt: non tamen clarior in scriptis. quam in factis se prodit impietas, cum nullus sanguinis nexus, nullum. vinculum fidei, nullus societatis, foederis, legum, contractuum nodus tanti sit, quem non illis dissolvere, infringere, rumpere ius et fas sit, dummodo impug- nentur haeretici, stabiliatur catholica, si diis placet, religio, hoc. est, opprimatur veritas, superstitio regnet. Ni itaque ille admoveat initium, frustra impendetur, quicquid monendo, minando, rogando, largiendo, disceptando, indulgendo tentatur, alia provisione mala nostra indigent, acer morbus et anceps acrem et ancipitem requirit medicinam. Induratum est cor Pharaonum, Moise opus est, qui suos Aegypto educat, queni patienter praestolemur, quando alia non est emergendi vià. At si ille, dices, non veniat. Nolo adeo sinistre ominari nec diffidere Deo, liberationem oppressis promittenti: plenae sunt monumentis historiae, repressit Abrahamus liberato Lotho Assyrios, fudit (Gedeon Moabitas, restituit libertati Judaeos Cyrus, Macabaei ....*) quantis claruerunt victoriis! Profanas praetereo, quamvis ilae quoque illustribus documentis non careant. Nullum est saeculum, quod non vindicem senserit ac cele- brarit Deum, qui suos non deserit, licet aftligat.

Verum si non veniat tamen, quil tum? Lleram, quod vitare nequeo, et cum Seneca Deo parere libertatem esse, cum Augustino meliorem tristitiam iniqua pa- tientis quam laetitiam iniqua facientis agnoscam; audiet tamen Deus gemitus, et quos corporaliter non eruit, eruet spiritualiter, ut eiusdem Augustini verbis utar.

Sed hoc, inquies, est dare manus. Fateor, nam inter haec extrema nullum video medium: aut vincere aut pati, tertium nihil est. Constat hactenus nihil lega- tionibus actum, nihil profuisse querelas, contestationes, obtestationes ludibrio vel calumnia exceeptas, tot aunorum tributa, tantam pecuniae vim, tam prompta tamque valida auxilia non emoliendis, sed obstinandis animis, non alliciendae benevolentiae, sed firmandae superbiae serviisse longe dispari à maiorum nostrorum fortuna . . . .*), qui officiis et fide erga principes ea posteris meruerunt praemia, et quae nos fide et officiis illa nempe tuenda his cumulandis amisimus.

Habes, illustrissime domine, quae mea sit hoc rerum stàtu sententia, quam tibi, licet non citra periculum aperire malui, quam candori et sinceritati tuae non respondere, facturus id etiam in posterum, quoties ratio temporis et rei publicae id permittet. Deus, in cuius manibus cor regis esse scimus, flectat mentem ct volun- tatem principis nostri ad colendam iustitiam, praestandam fidem, ut sub imperio ipsius pacatam et commodam vitam agere nobis liceat, concedatque benignus, ut

Archiv Cesky XXVII. 42



Text viewManuscript line view