EN | ES |

Facsimile view

1126


< Page >

Praefatio VII

feuda, pignora coronae regni Bohemiae, c) Foedera et pactiones Karoli Romanorum et Bohemiae regis, d) Cameralia Karoli regis, e) Karolus rex eiusque familia.

Bibliothecarum et tabulariorum cum nostrorum tum extraneorum magistratibus et praefectis, quorum consilio pariter atque auxilio in opere nostro conficiendo plus quam decuit usi sumus, gratias agimus maximas. Liceat duorum institutorum magi- Stratus nominare, sine quorum benevolentia et ope hunc operis nostri tomum vix perficere potuimus, tabularii terrae Bohemiae Pragensis et instituti, quod Česko- slovenský státní ústav historický v Praze^ appellatur. Quod autem utriusque prae- fectus Johannes Friedericus Novák, vir doctissimus, summa cum industria operi nostro consuluit, gratissimo profitemur animo. Praeterea in operis nostri forma typographica adornanda vir doctissimus Gustavus Friedrich Pragensis, magister noster praecipuus, nos adiuvit suisque obstrinxit officiis, qui etiam priores operis nostri plagulas diligen- tissime legit multimodisque correxit. Gratiam denique debemus viro doctissimo Fran- cisco Novotny, collegae nostro Brunensi, qui praeceptorum artis latine scribendi peri- tissimus hanc Praefationem benevolentissime recognovit.

Seripsi Brunae VIII. Idus Martias a. MCMXXVIII.

VENCESLAUS HRUBY.



Text viewManuscript line view