EN | ES |

Facsimile view

1126


< Page >

o

10

15

20

25

30

35

40

Aetas Karoli Romanorum et Bohemiae regis. 1348 Apr. 59

60.

Karolus Romanorum et Bohemiae rex Romana regia auctoritate, episcopatum Olomucensem et marchionatum Moraviae et ducatum Opaviae, feuda regum et coronae regni Bohemiae, ad iurisdictionem et directum dominium coronae eius- dem regni spectare, declarat. Pragae 1348 Apr. 7.

Originale (nr. 240) perg., eadem manu, qua supra nr. 51 (or. A) scriptum, cum sigillo ma- iestatis (v. supra, nr. 49) laeso, filis sericis rubri flavique coloris pendenti (A). In dorso haec nota manu coaeva, scripta : Declaratio, quod principes regni Boemie a quolibet rege infeudari seu feudum recipere teneantur. Vidimus Johannis Zák, archiepiscopatus Pragensis administratoris, totiusque capituli ecclesiae Pragensis, quibus litterae nostrae ,a primatibus regni Bohemiae nomine totius regni praesentatae sunt ad videndum", datum ex arce Pragensi 1526 Nov. 22 (cf. infra hoc opus ad annum et diem).

Balbin B., Miscellanea historica regni Bohemiae dec. 1 lib. VIII (1688) p. 165 nr. 2 Lünig J. Chr., Des teutschen Reichsarchivs partis specialis continuationis I erste Fortsetzung (totius seriei tomus VIb, 1711) p. 248 nr. 150. Goldast M., Commentarii de regni Bohemiae... iuribus ac privilegiis (ed. J. H. Schminckii 1719) tom. I Supplem. actorum publ. p. 291 nr. 36 (ex Balbín). Chytil J., Codex diplom. et epist. Moraviae VII (1858) p. 564 nr. 775 (ex A). Kopetzky F., Regesten zur Gesch. d. Herzogtums Troppau (Arch. f. ósterreich. Gesch. 45 (1871) p. 175 nr. 286 (reg. cum nota critica). Grünhagen C. u. Markgraf H., Lehns- u. Besitzurkunden Schlesiens II (1883) p. 471 nr. 13 (ex A). Jireček H., Codex iuris bohemici II 1 (Korunnt archiv český, 1896) p. 299 nr. 274. Monumenta, Germaniae historica, Legum sectio IV, Constitutiones VIII (ed. K. Zeumer et R. Salo- mon, 1919) p. 574 nr. 566 (ex A). Reg. imp. VIII nr. 652.

Karolus dei gratia Romanorum rex semper augustus et Boemie rex ad per- petuam rei memoriam.

Non modicos fame preconantis tytulos moderni temporis meretur posteritas, si, quod predecessorum instauravit laudanda provisio, vigilanti cura prosequitur et talibus provide circumspectionis munit sollertiis, ut fructuose cautele ducatu pre- ambulo vivaci successorum memorie commendetur.

Sane cum insignes et magnifici principatus, videlicet episcopatus Olomucensis, marchionatus Moravie et ducatus Oppavie, longo iam et antiquo temporis tractu a clare memorie illustribus olim regibus et ducibus Boemie, olim eidem regno Boemie presidentibus, et a corona ac dominio regni prefati in feudum semper habiti fuerint et possessi, et venerabiles Olomucensis ecclesie antistites necnon illustres marchi- ones Moravie et Oppavie duces olim Boemie regibus et ducibus, progenitoribus et predecessoribus nostris, in susceptione feudorum et in aliis, que ad vasallatus spectant obsequia, veluti dominis suis ordinariis et naturalibus debitam semper exhibuerint reverentiam et honorem,

Sicut hoc littere divi Friderici Romanorum imperatoris augusti, qui de certa Sua scientia in prima! ipsarum clare memorie Wladislaum, ducem Boemie

1) Quas litteras Friderici I Romanorum imperatoris, Ratisbonae 1158 Jan. 18 datas, iam huius operis tomo I sub nr. 2 proposuimus.

8*



Text viewManuscript line view