— 89 —
revertitur et suo vero capiti reunitur. Hujus vero reunionis exstitit iste
modus: Cives siquidem praefatae civitatis grave jugum, quod eis Henricus
dux Slesiae dictus de Javir, eorum tunc dominus, injuste saepius impo-
suit, ferre noluerunt, ad Wenceslaum, Joannis regis primogenitum, tunc
in Francia constitutum, legatos miserunt. Qui heres juvenis urbem G.
tutamini Joannis regis recommisit. (Chr. А. В.)
O kúpení města Gorliez. List knieZete Henrycha Javorského, Ze mésto
Gorlicz s jeho příslušenstviem prodal mocně králi Janovi českému 1329. (A. K.)
In nomine domini Amen. Nos Henricus D. gr. dux
Slesiae, dominus de Furstenberch et in Jawor, recognoscimus,
quod deliberatione matura et consilio diligenti nobis cum
amicis quoque et fidelibus nostris praehabitis, eorum favore
et consensu expressis accedentibus, civitatem nostram et terram
Goerlitz, quam ab Imperatoribus aut Romanis regibus nos et
praedecessores nostri recipere consuevimus, cum omnibus suis
juribus et pertinentiis, quocunque vocentur nomine aut quibus-
cunque consistant, exceptis Lubano civitate et territorio
ejusdem civitatis, Lesna oppido forensi, Czaychow et Sweta
castris cum suis appendiciis, nominatim exceptis etiam Sarow
civitate, Trybul et Prybuz castris et oppidis, cum omnibus
suis juribus, dominiis et pertinentiis, omnibus feudis et feuda-
libus, quae in terra Lusatiae habere dignoscimur, expressis
et non expressis, principi magnifico, domino Joanni B, et P.
regi ae L. comiti, sororio nostro carissimo, vendidimus. -et in
alia bona, vitae nostrae duntaxat possidenda temporibus, mutua-
vimus, nobisque de medio sublatis, relietis per nos heredibus,
expressis vel non expressis, et actione quibuslibet remotis,
ad regnum Boemiae libere reversura, etiamsi castrum aliquod
in bonis eisdem nostris instauraverimus laboribus ac expensis:
Trautenow vid. et Curiam cum omnibus suis appendiciis, bonis
feudalibus et hominibus, salvis omnibus eorum, qui ad nos
pervenerunt juribus; in — etiam, quod nec collectam nec
steuram generalem, quae berna vulg. dicitur, de eisdem, nisi per
regem ipsum aut suos officiales imposita fuerit regno Boemiae, et
tunc taxationem illam; quae colligitur in Boemia, recipere debe-
amus, secumcommutavimus, ipsas sibi, heredibus ac successoribus
suis, Boemiae regibus, jure hereditario praesentibus testibus
subnotatis nostro, heredum ac successorum nostrorum nomine