| — 34 —
28. Ducatus Opaviensis Nicolai duci denuo in
feudum conceditur.
1318, 3. Julii.
Johannes rex Nicolao, filio Nicolai ducis Opaviae, filii naturalis
quondam regis Priemysl al. Ottacari, qui per Wenceslaum quondam regem,
filium legitimum dicti Ottacari, de ducatu Opaviensi expulsus fuit, ducatum
eundem contulit. (Pulk.)
List Mikuláše kniežete Opavského, že jest přijal léno toho kniežet-
stvie Opavského od krále českého i budúcích králuov českých. 1318. (A. K.)
Nos Nicolaus D. gr. dux Oppaviae. Ad universorum tam
praesentium quam futurorum notitiam tenore praesentium
cupimus pervenire, quod cum serenissimus dominus noster,
d. Joannes B. et P. rex ac L. comes illustris, consideratis fidei et
servitiorum nostrorum meritis, quibus nos suae munificae liberali-
tatis gratiam meruisse cognovit, ac pensatis utilibus et fidelibus
per nos sibi praestitis et praestandis servitiis, ex sua muni-
fia. liberalitate nobis et heredibus nostris in feudum et jure
feudi contulerit in perpetuum terram seu ducatum suum
Oppaviensem cum dignitate et titulo ducatus ipsius, necnon
cum eivitatibus, castris, munitionibus, villis, possessionibus et
universis aliis pertinentiis, utilitatibus, proventibus ef juribus
terrae seu dueatus ipsius, prout in privilegio suo super hiis
nobis dato, haec omnia plenius et expressius continentur: nos
pro nobis et heredibus nostris recipientes in feudum a dicto
d. nostro rege ipsum ducatum cum omnibus et singulis supra-
dictis sibi recipienti pro se et suis heredibus ac successoribus,
regibus Bohemiae, tamquam vero feudi praedicti domino
fecimus et facimus homagium. |
Promittentes ipsi fidelitatem, devotionem, obedientiam
ac reverentiam perpetuam per praesentes corporali per nos
interposito juramento, ordinando et omnino fleri volendo, ut
heredes et successores nostri in ipso feudo seu ducatu succe-
dentes, de manibus ejusdem domini nostri regis et praedictorum
suorum heredum ac suecessorum idem feudum seu ducatum
recipere jure feudi ac eis homagium, fidelitatem, devotionem
et obedientiam ac reverentiam praedictas, interposito etiam
juramento, promittere ac similiter facere in perpetuum teneantur.