CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber secundus
Eodem! anno Ludevicus rex castrum Burgono dictum, quod ad Fridericum
regem adhuc captum respectum habuit, cum exercitu magno vallavit; frater vero
suus Leupoldus, dux Swewie, veniens eciam cum magno exercitu, obsessos valide*
liberavit. Et in brevi post rex” Ludevicus intervenientibus quibusdam tractatibus
regem Fridericum, qui* usque ad tercium annum captus fuerat, a vinculis absolvit?.
Et hii duo principes, qui se nominant reges, simul pacifice habitant et filius
Ludevici duxit filiam Friderici, licet hii pueri sint in tercia linea consanguinitatis
constituti. Et est satis mirabile, quod uterque eorum scribit se regem Romanorum.
Et eciam mirabilis? tunc fuit status in regno Boemie, nam rex extra regnum
frequenter? consuevit morari; et regnum uni capitaneo vel duobus committitur et
pro determinata pecunia ad annum vel ad duos* regnum exponitur; et incole
regni quasi tributarii reputantur. Et regina residet Prage quasi vidua et liberis suis
non liberaliter sed tenuiter providetur et hereditates regine sunt ablate - vix
tantum a regno suscipit, quod necessitatibus, non dignitatibus suis valet providere.
Igitur iam vulgariter dicitur: Rex, regimen, regula iuris iam exulat a regno.
Quilibet propria utitur voluntate iam pro lege, officia regalia iam a consuetudine
multum cessaverunt et aula'. Non solum autem in temporalibus verum eciam in
spiritualibus est debitus ordo permutatus. Sedis" enim Pragensis proprio tunc
carens pastore regitur per administratores et bona ecclesie' a pluribus per violen-
ciam occupantur.
Regnum divisum, confusum sicque recisum
omnes heu cernunt, iam ius regaleque spernunt.
De regno plures consurgunt undique fures,
res aliis rapiunt, passim mala plurima fiunt.
Absentem regem non curant, hinc sibi legem
formant pro libito, mala tot sunt, quod modo vito
omnia proferre. Finem des huic cito guerre,
rex regum, Christe, depellas omneque triste.
valide PW | valde H
rex PW | regem H
qui PW | om. H
extra regnum frequenter P | frequenter extra regnum HW
ad duos P lad annos HW
aula Plabaula H las. W
debitus P | deditus H las. W
Sedis proSedes P HI laes. W
ecclesie Plde.H laes. W
1) Eodem...regem Romanorum | secundum ChronAR L II, cap. 15, p. 273b-274b
2) Pactum de amicitia conservanda die 13^ mensis Martii a. 1325 in castro Trausnitz confirmatum est (v. MGH LL IV, Const.
VI-1, n. 29). Cf. Spévácek, Jan Lucembursky, p. 398-399.
3) Et eciam mirabilis...omneque triste. | cf. ChronAR L II, cap. 16, p. 275a
= DO SOON UD
113