EN | ES |

Facsimile view

1073


< Page >

II, 2.] Urkunden, Ar, 25. 97

existant, volumus et auctoritate imperiali decernimus perpe- tuis debere temporibus pertinere et ibidem per eosdem pre- cise et singulariter observari, nullis omnino privilegiis, statutis, consuetudinibus, graciis vel indultis per quoscumque divos Romanorum imperatores vel reges predecessores nostros quandocunque* et sub quacunque verborum forma concessis vel datis aut fortasse imposterum concedendis et dandis huic nostre legi imperiali obviantibus quovis modo eiusdem legis nostre transgressoribus quomodolibet? profuturis, universa niehilominus privilegia super predictorum pfalburgeriorum prohibicione a sacro imperio pro ipsa Argentinensi? ecclesia temporibus retroactis obtenta et per nos tam sub regali quam imperiali nomine et tytulo solempniter confirmata et eciam de certa sciencia de^ novo collata imperiali auctoritate decernentes in suo robore perpetuo permanere. Tenor vero diete legis nostre imperialis, de qua supra fit mencio, per omnia talis est: Ceterum quia nonnulli cives et subditi principum, baronum et aliorum hominum, sicuti frequens ad nos querela per- duxit, iugum originarie subiectionis querentes abicere, ymmo ausu temerario contempnentes, in aliarum civitatum cives recipl se pro- curant et frequencius in preterito procurarunt et nichilominus in priorum dominorum, quos tali fraude presumpserunt vel presumunt deserere, terris, civitatibus, opidis et villis corporaliter residentes civitatum, ad quas hoc modo se transferunt, libertatibus gaudere et ab eis defensari contendunt, qui in partibus Alamanie pfalburger consueverunt vulgariter appellari; quoniam igitur patrocinari non debent alicui fraus et dolus, de imperatorie potestatis plenitudine, omnium principum electorum ecclesiasticorum et secularium sano accedente consilio, ex certa sciencia statuimus et in presenti lege perpetuo valitura sanctimus: quod predicti cives et subditi eis, qui- bus subsunt, taliter illudentes in omnibus terris, locis et provinciis sacri imperi & presenti die imposterum civitatum, in quarum cives

tali fraude recipi sef

procurant vel hactenus procurarunt, iuribus et libertatibus in nullo penitus pociantur, nisi ad huiusmodi civitates corporaliter et realiter transeuntes ibique larem foventes continue

et vere, ac non ficte residenciam facientes debita onera et munici-

a) quicunque |. b)quoslibet 1. ©) Argentinensium [. 8) ex |. ) fehlt 1. f) ftatt recipi se hat | recipisse, mas fid) aber auch unten in Z{r. 28 findet.

Quellen unb Stubien II, 2. 7



Text viewManuscript line view