EN | ES |

Facsimile view

1073


< Page >

80 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. (IT, 2.

noster carissimus, dicti Alberti ducis condam Saxonie filius, celebris ac recolende memorie divum Heinricum avum nostrum dilectum, cum coelectoribus suis illius temporis in Roman(orum) regem elegit, qui post eleccionem eandem in Roman(orum) imperatorem extitit solempniter coronatus. Manifestum insuper et longe lateque dinoscitur divulgatum nec potest in dubium revocari, quomodo eciam idem avunculus noster dux Rudolfus hoc felici nostro tempore nos in regem Roman(orum) elegit, sicut eciam post eandem suam et aliorum principum coelec- torum suorum electionem in imperatorem Roman(orum) fuimus felieiter auspice Deo et solempniter coronati, prout omnia premissa et singula clarissimo multorum fidedignorum testi- monio fuleiuntur: hine est, quod predicti avunculi nostri dilecti ducis Rudolfi tam claro, tam manifesto tamque notorio iure multa deliberacione pensato et diligenter inspecto, quod idem diuturna temporum prescripeione habuit et possedit et hodie ex successione et hereditate paterna in eleccione regis Roman(orum) in imperatorem promovendi possidere dinoscitur et habere, sano venerabilium ecclesiasticorum et illustrium secularium principum electorum accedente consilio et consensu necnon aliorum principum, comitum, baronum et procerum nostrorum communicato consilio, futuris cupientes auxiliante domino obviare periculis et materiam succidere dubiorum, ut videlicet ius, vox et dignitas seu potestas huiusmodi sibi et suis heredibus ac successoribus illesa perpetuo incommuta- biliter conserventur et permaneant illibata, irrefragabiliter statuimus et edicto imperiali presenti perpetuis valituro tem- poribus decernimus et eciam declaramus ex certa nostra scientia de plenitudine imperatorie potestatis: quod antedictus Rudolfus dux, avunculus noster dilectus, et nemo alius tam- quam Saxonie dux et sacri imperii archimarischallus verus ot legitimus princeps elector existat, sicut existit, sibique com- petat, sicut et competit, vox, ius et potestas eligendi in elec- cione regis Roman(orum) in imperatorem promovendi. Et ne inter heredes ipsius eo defuncto super iure huiusmodi dubitacionum aut licium consurgant materie, decernimus et hoc imperiali edicto statuimus, quod post eius obitum, quia primogenitus ipsius ab hac luce migravit, filio seniori eius- dem Rudolfi ducis avunculi nostri layco dumtaxat, illo quoque



Text viewManuscript line view