Facsimile view
1073
II, 2.] Urfunden, Tr. 6. 7. 65
Karolus Dei gracia Romanorum rex semper augustus
et Boemie rex universis sacri imperii fidelibus presentem
paginam inspecturis graciam suam et omne bonum.
Decet regiam excellenciam fideles suos, potissime prin-
cipes electores imperii, qui sibi collateraliter in cottidianis
obsequiis et consilis habent assistere, in eorum antiquis
iuribus et honoribus confovere et prosequi cum favore, ut
exinde sibi ad ampliora et graciora obsequia fervencius
astringantur. Cum igitur inter cetera meritorum prerogativam
merito conferencia antiquitas seu veneranda vetustas sanctam Tre-
verensem ecclesiam pre ceteris Germanie ecclesiis insigniverit et
decoret, nos omnem prerogativam, quam venerabilis Baldewinus
archiepiscopus "Treverensis princeps et patruus noster karissi-
mus elusque predecessores ex hoc tam in prima voce in eleccione
Romanorum regis futuri imperatoris quam aliis imperii negociis
per principes electores communiter pertractandis hactenus procul
dubio habuerunt, et prout hactenus eadem prerogativa usi et gavisi
sunt, ex certa nostra sciencia approbamus et confirmamus. Volentes,
quod dietus .. archiepiscopus et sul successores pretacta prerogativa
prime vocis tam in eleccione Romanorum regis futuri imperatoris
quam alis negociis imperii per principes electores, ut prefertur,
communiter pertractandis, prout retroactis temporibus ea usi sunt,
ita inantea pacifice perfruantur et libere gaudeant perpetuis tem-
poribus successivis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc
nostre approbacionis et confirmacionis paginam infringere
vel ei ausu temerario quomodolibet contraire. - Si quis autem
hoc attemptare presumpserit, preter indignacionem nostram
et imperii, quam ipsum incurrere volumus ipso facto, penam
centum librarum auri puri, quarum medietatem fisco, id est
nostre regali camere, reliquam .. archiepiscopo Treverensi
pro tempore existenti applicari volumus, se ipso facto noverit
incurrisse. Presencium sub nostro maiestatis sigillo testi-
monio litterarum.
Datum Moguncie anno Domini M*CCC quinquagesimo
quarto, indiccione VIT, sexto Idus Ianuarii, regnorum nostro-
rum anno octavo.
Original im Staatsarchiv zu Koblenz. Nach einer von der Direktion
mitgeteilten Ubfdhrift. Majeftätsfiegel an rot-griiner Seidenfdnur. Unter
dem Buge: aprobamus. uf dem Buge: deliberet Rex —. 7. Auf der