EN | ES |

Facsimile view

1073


< Page >

II, 2.] Mrfunden, Ur. 2. 55

aliis conprincipibus et coelectoribus meis, apud quos illa vice dicta resedit electio, scrutatis prius secrete et sigillatim sin- gulorum votis et eisdem postmodum publicatis, potestate sibi ab eisdem coelectoribus meis tradita illustrem principem dominum Fridericum ducem Austrie et Styrie, virum katho- licum et omnibus bonis condicionibus, que tanto regimini, sicut est Romanum imperium, conveniunt, excellenter pre aliis principibus adornatum, suo ac meo et aliorum coelecto- nun meorum mecum in hac parte consenciencium nomine ex potestate sibi ab eisdem tune tradita et concessa, invocata saneti spiritus gracia, termino et loco antedictis elegit in regem Romanorum in imperatorem postmodum promovendum. Qui sic electus divine nolens resistere voluntati huiusmodi canonice electioni de se facte super hoc ab eisdem cum magna diligentia interpellatus consensit et deinde per me, eui* hoc seeundum habitam hactenus a tempore, cuius non est memoria, observanciam et ex indulto sedis apostolice nomine Coloniensis ecclesie competit, die certa, que fuit festum beate Katherine nuper preteritum, ad hoc statuta et proclamatione, sicut iuris est, premissa in regem Romanorum extitit inunctus ef cum sollempnitate debita regali dyademate® coronatus. Que omnia et singula ex decreto electionis pre- dicte domini Rudolphi* comitis palatini Reni predicti et domini? Rüdolfi ducis Saxonie, coelectorum meorum, sigillis suo et aliorum cum eis consenciencium nomine sigillato, cui eciam cum meo sigillo presens mea supplicacio est annexa, et per instrumenta de mandato predicto comiti Palatino a me dato et de inunctione et coronacione predictis conscripta et in formam publicam redacta lucide demonstrantur. Qua- propter sanctitati vestre humiliter supplico, quatinus electio- nem supradictam de predieto domino Friderico Christiane fidei fervido zelatore tam canonice factam et coronacionem meam exigente iusticia subsecutam ex solita paternitatis vestre clemencia dignemini approbare eundemque ecclesie Romane ct vestrum devotum paternis visceribus confovere. Datum IIIIto Kal. Decembris anno Domini predicto.

2) nos, cui B. b) dyademite A. e) Rüdolfi comitis palatini predicti B. а) {ей B.



Text viewManuscript line view