EN | ES |

Facsimile view

1073


< Page >

48 Seumer, Goldene Bulle, IT. Teil. (IT, 2.

à pluribus, qui plurimorum necessitatibus relevandis cesaree sublimitati assistunt in partem sollicitudinis constituti. Qua- propter statuimus, ut illustrium principum, puta regis Boemie, comitis palatini Reni, ducis Saxonie et marchionis Brandem- burgensis electorum filii vel heredes et successores, cum verisimiliter "lTheutonicum ydioma sibi naturaliter inditum scire presumantur ei ab infancia didicisse, incipiendo a sep- timo etatis sue anno in gramatica, Italica ac Sclavica lingwis instruantur, ita quod infra quartum decimum etatis annum existant in talibus iuxta datam sibi a Deo graciam eruditi; cum illud non solum utile, imo ex causis premissis summe necessarium habeatur, eo quod ille lingwe ut plurimum ad usum et necessitatem sacri imperii frequentari sint solite et in hiis plus ardua ipsius imperii negocia ventilentur. liunc autem proficiendi modum in premissis ponimus observandum, ut relinquatur opcioni parentum: in* filios, si quos habuerint, seu proximos, quos in principatibus sibi credunt verisimiliter successuros, ad loca dirigant, in quibus de huiusmodi possint lingwagiis edoceri, vel in propriis domibus pedagogos instruc- tores et pueros consocios in hiis peritos eis adiungant, quo- rum conversacione pariter et doctrina in lingwis ipsis valeant erudiri.

a) So die Überlieferung, vielleicht für urfprüngliches ut.



Text viewManuscript line view