Facsimile view
1073
44 Seumer, Goldene Bulle, II. Teil. (11, 2.
manutergium, et descendens ab equo dabit aquam imperatori
vel regi Romanorum manibus abluendis.
4. Comes palatinus Reni intrabit similiter super equo,
habens in manibus quatuor scutellas argenteas cibis impletas,
quarum quelibet tres marcas habeat in statera, et descendens
ab equo portabit et ponet ante imperatorem vel regem in
mensa.
5. Post hec rex Boemie archipincerna veniat similiter
super equo, portans in manibus cuppam seu cyfum argenteum
ponderis duodecim marearum coopertum, vino et aqua per-
mixtim impletum, et descendens de equo cyphum ipsum
imperatori vel regi Romanorum porriget ad bibendum.
6. Sicut autem hactenus observatum fuisse comperimus,
ita statuimus, ut peractis per principes electores seculares
predietis eorum officiis ille de Falkenstein: subcamerarius
equum et pelves marchionis Brandemburgensis pro se reci-
piat, magister coquine de Nortemberg equum et scutellas
comitis Palatini, vicepincerna de Lymburg equum et cyphum
regis Boemie, vicemarescallus de Papenheim equum, baculum
et mensuram predictam ducis Saxonie, si tamen ipsi in tali
imperiali seu regali curia presentes existant et eorum quilibet
in offieio suo ministret; si vero ipsi vel eorum aliqui à pre-
fata curia se duxerint absentandos, extune imperialis vel
regalis curie cotidiani ministri vice absencium, puta quilibet
in loco eius absentis, cui in vocabulo seu officio communicat.
sicut geret officium, sic tollat in premissis et fructum.
[Cap. XXVIII |
|. Imperialis insuper mensa vel regia sic debet aptari,
ut ultra alias aule tabulas sive mensas in altitudine sex
pedum sit aleius elevata, in qua preter imperatorem Roma-
norum dumtaxat vel regem die solempnis curie nemo penitus
collocetur. Sedes vero et mensa imperatricis sive regine
parabitur a latere in aula, ita quod ipsa mensa tribus pedi-
bus imperiali sive regali mensa sit bassior et totidem pedibus
eminencior supra sedes principum electorum, qui principes
suas inter se in una eademque altitudine sedes habebunt
et mensas. Infra sessionem imperialem mense pro septem