EN | ES |

Facsimile view

1073


< Page >

В. Bic Mâctzer Gefetze bom 25. Dezember 1356.

Infrascripte* leges promulgate sunt in curia Metensi per dominum Karolum quartum Romanorum imperatorem et Boemie regem augustum, anno Domini millesimo trecentesimo guimgua- gesimo sexto, in^ die nativitatis Christi, assistentibus sibi omni- bus sacri Romani imperi? electoribus, presentibus dominis venerabili in Christo patre domino T(alayrando) | episcopo Albanensi sancte Romane ccclesie cardinali ac Karolo regis Francie primogenito Normandie duci* illustri ac delphino Wiennensi.

[Cap. XXIV. ]

Si!) quis cum principibus, militibus vel privatis, seu quibuscumque personis plebeis eciam scelestam factionem aut factionis ipsius inlerib sacramentum vel dederit de nece vene- rabilium et illustrium nostrorum et sacri Romani imperii tam ecclesiasticorum quam secularium principum electorum seu alterius eorundem (nam et ipsi pars corporis nostri sunt; eadem enim severitate voluntatem sceleris qua effectum puniri iura voluerunt): ipse quidem utpote maiestatis reus gladio feriatur, bonis eius omnibus fisco nostro addictis; filh vero eius, quibus vitam imperiali specialiter lenitate concedimus (paterno enim deberent perire supplicio, in quibus paterni, hoc est hereditarli criminis metuuntur exempla), a materna vel avita, omni eciam proximorum hereditate et successione habeantur alieni, testamentis extraneorum nihil capiant, sint perpetuo egentes et pauperes, infamia eos paterna semper comitetur, ad nullum unquam honorem, nulla prorsus sacra-

menta perveniant, sint postremo tales, ut hiis perpetua egestate

2) Diefe Überfchrift fehlt in C. P. T. b) Die Worte in Christi hier nur in M; in B. N am Ende der Überfchrift; fehlen ganz in F. ) So B. M. N.

!) Das in petit Georudte iff aus Cod. Iust. IX, 8,5 entnommen.



Text viewManuscript line view