Facsimile view
1073
38 Zeumer, Boldene Bulle, II. Teil. (II, 2.
Treverensem et Coloniensem archiepiscopos vel duos ex eis
adesse contigerit, in confessione, gue ante missam dici con-
suevit, ac in porrectione ewangelii osculandi et pace post
Agnus Dei portanda necnon et in benedictionibus post finita
missarum solempnia ac eciam ante mensam faciendis et in
graciis post cibum acceptum agendis is inter eos ordo servetur,
prout de ipsorum consilio duximus ordinandum: guod prima
die hec omnia et singula a primo, secunda die a secundo,
tercia vero a tercio peragantur. Primum autem vel secundum
seu tercium hoc casu, secundum, quod prius vel posterius
quilibet eorum consecratus existit, debere intelligi declara-
mus. Et ut se invicem honore condigno ac decenti preveniant
et exemplum aliis prebeant invicem honorandi, is, quem circa
premissa ordo tetigerit, ad hec alterum connivencia et cari-
tativa inclinacione invitet et tunc demum ad premissa pro-
cedat seu quodlibet premissorum.