cia gradus, ordinis, sexus vel condicionis. In hoc solum erat diffe-
rencia, quia soli sacerdotes, videlicet apostoli et alii per ipsos ad
hoc constituti, bona temporalia christianorum dispensabant, soli eci-
am sacramenta conferebant, quod ipse Dominus ascensurus in ce-
lum aperte declaravit, cum dixit discipulis suis:! ,,Eunfes, docete om-
nes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus san-
cti, docentes eos servare omnia quecumque mandavi vobis". Et nota,
quod non dixit specialiter: ,Docete episcopos, presbyteros vel cle-
ricos", sed generaliter: ,Omnes gentes^ neminem excipiendo. Nec
eciam dixit: ,Docete eos servare aliqua^, sed universaliter: , Omnia
quecumque mandavi vobis."*29 [deo, si tu vis mundum reformari, ad
statum illum primitive ecclesie oportet te facere, sicut faciebant om-
nes, qui tunc temporis veniebant ad fidem Christi, alias non poteris
esse de numero discipulorum Christi, inter quos, ut iam predixi,
quantum ad abdicacionem proprietatis nulla erat differencia condi-
cionis sexus, graduum? vel ordinis. Videtur tamen michi,? quod tibi
sufficere debuerat doctrina sanctorum doctorum ab ecclesia appro-
batorum expresse dicencium, quia eorum, que in evangelio conti-
nentur, aliqua sunt concilia (sic), alia vero precepta, sed quia more
iudaico sanctorum determinacionibus acquiescere renuis, fructu sue
sancte doctrine gaudere non mereris.?)
Dices interim:9 ,Si episcopi, religiosi, alieque persone ecclesias-
tice, quos dicis apostolorum locum vel figuram tenere, essent iusti
et sancti, sicut apostoli et eorum dyacones fuerunt, paratus essem
omnia, que possideo, vendere et precium ante eorum pedes ponere,
quemadmodum in primitiva fiebat ecclesia, sed scio, quod episcopi
et alii viri ecclesiastici qui nunc vivunt, sunt / mali et pessimi, pec-
catis omnibus involuti et bona mea dissiparent*.
A[u]sculta, Boeme,? fateor tibi, quod apostoli et dyaconi eorum
fuerunt iusti et sancti, sed non omnes. Ideo dixit eis Christus:3
,Vos mundi estis, sed non omnes". Judas nempe, qui, ut iam tibi
probavi, apostolus fuit, malus extitit in superlativo gradu et tamen
solus rerum temporalium dispensator fuit, volentibus atque toleran-
1 Mt, XXVIII, 19.
2 Tamże, v 20.
3 Joan , XIII, 10.
a) A, B. Nec nos excipere debemus, de coniugia leprosorum, c. 2.
b) B. gradus.
c) A, B. 14., q. 1, $ ,lllud“ et c., ,Quisquis*.
d) A, B. In regula ex eo... `
e) B. Obieccio.
f) B. Solucio.
g) A, B. Qualiter mali, apostolus et dyaconus, fuerunt dispensatores bonorum
temporalium.
91
Fol. 135%