EN | ES |

Facsimile view

Francouzská Hussitica

AuthorAugustin Neumann
Date1923
LanguageCzech

< Page >

accedamus, negue locus hic predicacionis est. At vero res ipsa ostendit, guid ex ea elicere potestis. De prorogacione vero termini nichil pro illa die actum est, nisi guod freguenter et dominus im- perator et domini cardinales ac eciam deputati locis diversis con- veniebant, nunc in Predicatoribus, nunc Minoribus, nunc Augusti- nensibus, nunc maiori basilica. Quid autem continget, statim audietis.

Die autem Lune adveniente, que fuit XIX huius mensis Octobris de mane iterum dominus imperator per interpositas personas suppli- cari fecit pro prorogacione amplioris termini. Insuper et ambassia- tores Francorum regis christianissimi, consideratis ergo supplica- cionibus prefatis, necnon et dominorum ducum Burgundie, Sabau- die et Venetorum ac eciam dominorum imperii electorum, conclusum fuit prefatum terminum usque ad octo dies prorogari, quibus diebus octo durantibus, deputati huius.sacri concilii de ampliori termino ad summandum dominum nostrum papam prorogantes [determina- bunt et reserunt]9 taliter tamen, quod per sacrum concilium non amplius summabitur, sed per prefatos principes supplicantes. Quod si eorum mor icionibus, exhortacionibus et summatis intercessionibus ac- quiescere noluerit, ex nunc prout ex tunc, et ex tunc prout ex nunc omnes predicti principes sacro concilio ad hoc decretum factum de suspensione acceptant promittere, non amplius supplicare ym[m]o cum concilio una (sic) viriliter et rigide procedere, stante tamen decreto in suo vigore, sed usque ad terminum exequcionis, ym[m]o et quid- libet factum fuit in isto concilio sive decretorum sive causarum evocacionibus sive que[libet| (sic) alia huc usque remaneant et in perpetuum valitura et ad maiorem roboris firmitatem ordinatum est hiis octo diebus per premissos supplicantes ambassiatores iura- mento firmari et roborari, Unum per ista scripta proposui, licet distans satis a materia, et quod manu grata suscipietis, atque utinam sic contingat, ut audivi eciam ab imperatore. Reliquum vero, quid hiis octo diebus futuris continget per primum occurrentem aperiam et, ut vulgariter loquar, ore aperto locutus est dominus imperator inter hos deputatos post securitatem termini prorogacionis habende: Nova, inquit ipse, ,eciam certa habui, fratrem meum regem Francie per totum istum mensem Octobris venire Lugdunum. Voio dare operam vestro auxilio mediante,*9 dominis cardinalibus et ceteris loquéns, ,pacem illi inclytissimo regno procurare et sic interponere vices, ut, concordia facta, omnes vivamus in pace. Proposui ire, dum predictus rex advenerit ad propinquiorem villam prope Lugdunum que imperialis fuerit, dehinc et Anglorum regem

à) in margine. b) mediente.

145



Text viewManuscript line view