Me CCCCe XXXII°, sub sigillo reverendi patris in Christo domini
episcopi Constanciensis de mandato synodi.
Sapientis.
[In verso] ,Venerabili patri abbati Cluniacensi^. Souvékou kur-
sivou: Littere ex parte sancte synodi Basiliensis, in quibus sub
pena late sentencie excommunicacionis, ac non obstantibus rumo-
ribus et frivolis assercionibus contrariis, que sunt de revocacione
concilii, per dominum papam Eugenium. Date Basilee ultima Ja-
nuarii anno CCCC? XXXII? more curie Romane supposito.
(28. Febr. 1432).
Dle předlohy v rkp. bibl. Mazarine, 1683, fol. 1222.
32.
KONCIL BASILEJSKY SDÉLUJE OPATOVI Z CLUNY OCHOTU
HUSITŮ DOSTAVITI SE DO BASILEJE, A PROTO JEJ VYZÝVÁ,
BY SE ZCELA JISTĚ SÚČASTNIL JEDNÁNÍ
1432, duben, 10., Basilej.
Bibliothéque Nationale, Paris, Ms. lat. 1501, No. 15.
SACROSANCTA generalis Basiliensis synodus in spiritu sancto le-
gitime congregata universalem ecclesiam representans, reverendo in
Christo patri D. abbati Cluniacensi salutem et omnipotentis Dei be-
nediccionem. Quia zelantibus fidei orthodoxe augmentum loquimur,
non opus esse arbitramur exortacione aut longo sermone, satis fore
videtur nuntiare cristiane religionis profectum, qui in ianuis adesse
videtur, si debita adhibeatur diligencia. Iam diu, spiritu sancto inspi-
rante, hec sancta synodus huc vocare Boemos, ut audientes sacras
irstructiones et informaciones concilii, facilius ad viam veritatis re-
dirent, quemadmodum sepe per sanctos patres et sacra concilia cum
hereticis, eciam dampnatis, actitatum fuisse legitur, ad quod tam san-
ctum opus celerius exequendum duos solennes oratores ad Norim-
bergam transmisimus, qui etiam per suas litteras predictos Boemos
ad huc veniendum solicitarunt. Pridie autem predicti Boemi ipsis
nostris oratoribus rescripserunt, qualiter ad sacrum concilium am-
126