Text view

Universal Dependencies - Latin - ITTB

LanguageLatin
ProjectITTB
Corpus Partdev

Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

indexsentence 7 - 17 < sentence 18 - 28 > sentence 29 - 39

finis autem ultimus uniuscuiusque rei est qui intenditur a primo auctore uel motore ipsius. primus autem auctor et motor uniuersi est intellectus, ut infra ostendetur. oportet igitur ultimum finem uniuersi esse bonum intellectus. hoc autem est ueritas. oportet igitur ueritatem esse ultimum finem totius uniuersi; et circa eius considerationem principaliter sapientiam insistere. et ideo ad ueritatis manifestationem diuina sapientia carne induta se uenisse in mundum testatur, dicens, ioan. 18-37: ego in hoc natus sum, et ad hoc ueni in mundum, ut testimonium perhibeam ueritati. sed et primam philosophiam philosophus determinat esse scientiam ueritatis; non cuiuslibet, sed eius ueritatis quae est origo omnis ueritatis, scilicet quae pertinet ad primum principium essendi omnibus; unde et sua ueritas est omnis ueritatis principium;

Download XMLDownload textSentence viewDependency trees