la-ittb-dev
Universal Dependencies - Latin - ITTB
Language | Latin |
---|
Project | ITTB |
---|
Corpus Part | dev |
---|
View options
Tags:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
tunc enim unaquaeque res optime disponitur cum ad suum finem conuenienter ordinatur; finis enim est bonum uniuscuiusque. unde uidemus in artibus unam alterius esse gubernatiuam et quasi principem, ad quam pertinet eius finis: sicut medicinalis ars pigmentariae principatur et eam ordinat, propter hoc quod sanitas, circa quam medicinalis uersatur, finis est omnium pigmentorum, quae arte pigmentaria conficiuntur. et simile apparet in arte gubernatoria respectu nauifactiuae; et in militari respectu equestris et omnis bellici apparatus. quae quidem artes aliis principantes architectonicae nominantur, quasi principales artes: unde et earum artifices, qui architectores uocantur, nomen sibi uindicant sapientum. quia uero praedicti artifices, singularium quarundam rerum fines pertractantes, ad finem uniuersalem omnium non pertingunt, dicuntur quidem sapientes huius uel illius rei, secundum quem modum dicitur 1 cor. 3-10, ut sapiens architectus, fundamentum posui; nomen autem simpliciter sapientis illi soli reseruatur cuius consideratio circa finem uniuersi uersatur, qui item est uniuersitatis principium; unde secundum philosophum, sapientis est causas altissimas considerare.
Download XML • Download text
• Sentence view • Dependency trees