Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - PROIEL

LanguageLatin
ProjectPROIEL
Corpus Partdev

Select a sentence

Showing 502 - 601 of 1233 • previousnext

s-502 quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum
s-503 ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur
s-504 factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire et ad sanctos qui habitabant Lyddae
s-505 invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus
s-506 et ait illi Petrus
s-507 Aeneas sanat te Iesus Christus
s-508 surge et sterne tibi
s-509 et continuo surrexit
s-510 et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae
s-511 qui conversi sunt ad Dominum
s-512 in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae interpretata dicitur Dorcas
s-513 haec erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat
s-514 factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur
s-515 quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo
s-516 cum autem prope esset Lydda ab Ioppe discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes
s-517 ne pigriteris venire usque ad nos
s-518 exsurgens autem Petrus venit cum illis
s-519 et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum
s-520 et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas
s-521 eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit
s-522 et conversus ad corpus dixit
s-523 Tabita surge
s-524 at illa aperuit oculos suos
s-525 et viso Petro resedit
s-526 dans autem illi manum erexit eam
s-527 et cum vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam
s-528 notum autem factum est per universam Ioppen
s-529 et crediderunt multi in Domino
s-530 factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium
s-531 vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper
s-532 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi
s-533 Corneli
s-534 at ille intuens eum timore correptus dixit
s-535 quid est domine
s-536 dixit autem illi
s-537 orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei
s-538 et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus
s-539 hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mare
s-540 et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant
s-541 quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen
s-542 postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam
s-543 et cum esuriret voluit gustare
s-544 parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus
s-545 et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli
s-546 et facta est vox ad eum
s-547 surge Petre
s-548 et occide et manduca
s-549 ait autem Petrus
s-550 absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum
s-551 et vox iterum secundo ad eum
s-552 quae Deus purificavit ne tu commune dixeris
s-553 hoc autem factum est per ter
s-554 et statim receptum est vas in caelum
s-555 et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam
s-556 et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium
s-557 Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei
s-558 ecce viri tres quaerunt te
s-559 surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos
s-560 descendens autem Petrus ad viros dixit
s-561 ecce ego sum quem quaeritis
s-562 quae causa est propter quam venistis
s-563 qui dixerunt
s-564 Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te
s-565 introducens igitur eos recepit hospitio
s-566 sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum
s-567 altera autem die introivit Caesaream
s-568 Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis
s-569 et factum est
s-570 cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit
s-571 Petrus vero levavit eum dicens
s-572 surge
s-573 et ego ipse homo sum
s-574 et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant
s-575 dixit que ad illos
s-576 vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam
s-577 et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem
s-578 propter quod sine dubitatione veni accersitus
s-579 interrogo ergo
s-580 quam ob causam accersistis me
s-581 et Cornelius ait
s-582 a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait
s-583 Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei
s-584 mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus
s-585 hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare
s-586 confestim igitur misi ad te
s-587 et tu bene fecisti veniendo
s-588 nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino
s-589 aperiens autem Petrus os dixit
s-590 in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi
s-591 verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum
s-592 hic est omnium Dominus
s-593 vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes
s-594 Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo
s-595 et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem
s-596 quem et occiderunt suspendentes in ligno
s-597 hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis
s-598 et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum
s-599 huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum
s-600 adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum
s-601 et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est

Text viewDownload CoNNL-U