Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - PROIEL

LanguageLatin
ProjectPROIEL
Corpus Partdev

Select a sentence

Showing 201 - 300 of 1233 • previousnext

s-201 et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat
s-202 et abiit in domum suam magnificans Deum
s-203 et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum
s-204 et repleti sunt timore dicentes quia
s-205 vidimus mirabilia hodie
s-206 et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi
s-207 sequere me
s-208 et relictis omnibus surgens secutus est eum
s-209 et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua
s-210 et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes
s-211 et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius
s-212 quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis
s-213 et respondens Iesus dixit ad illos
s-214 non egent qui sani sunt medico sed qui male habent
s-215 non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam
s-216 at illi dixerunt ad eum
s-217 quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibunt
s-218 quibus ipse ait
s-219 numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare
s-220 venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus
s-221 tunc ieiunabunt in illis diebus
s-222 dicebat autem et similitudinem ad illos quia
s-223 nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus
s-224 alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo
s-225 et nemo mittit vinum novum in utres veteres
s-226 alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt
s-227 sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur
s-228 et nemo bibens vetus statim vult novum
s-229 dicit enim
s-230 vetus melius est
s-231 erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum
s-232 et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia
s-233 hic peccatores recipit et manducat cum illis
s-234 et ait ad illos parabolam istam dicens
s-235 quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam
s-236 et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens
s-237 et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis
s-238 congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat
s-239 dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia
s-240 aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat
s-241 et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens
s-242 congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram
s-243 ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente
s-244 ait autem
s-245 homo quidam habuit duos filios
s-246 et dixit adulescentior ex illis patri
s-247 pater da mihi portionem substantiae quae me contingit
s-248 et divisit illis substantiam
s-249 et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose
s-250 et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere
s-251 et abiit et adhesit uni civium regionis illius
s-252 et misit illum in villam suam ut pasceret porcos
s-253 et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant
s-254 et nemo illi dabat
s-255 in se autem reversus dixit
s-256 quanti mercennarii patris mei abundant panibus
s-257 ego autem hic fame pereo
s-258 surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi
s-259 pater peccavi in caelum et coram te et iam non sum dignus vocari filius tuus
s-260 fac me sicut unum de mercennariis tuis
s-261 et surgens venit ad patrem suum
s-262 cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum
s-263 dixit que ei filius
s-264 pater peccavi in caelum et coram te
s-265 iam non sum dignus vocari filius tuus
s-266 dixit autem pater ad servos suos
s-267 cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes
s-268 et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est
s-269 et coeperunt epulari
s-270 erat autem filius eius senior in agro
s-271 et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum
s-272 et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent
s-273 is que dixit illi
s-274 frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit
s-275 indignatus est autem et nolebat introire
s-276 pater ergo illius egressus coepit rogare illum
s-277 at ille respondens dixit patri suo
s-278 ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii
s-279 et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer
s-280 sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum
s-281 at ipse dixit illi
s-282 fili tu semper me cum es et omnia mea tua sunt
s-283 epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est
s-284 post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis
s-285 est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens
s-286 in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum
s-287 erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua
s-288 hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei
s-289 vis sanus fieri
s-290 respondit ei languidus
s-291 Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam
s-292 dum venio enim ego alius ante me descendit
s-293 dicit ei Iesus
s-294 surge tolle grabattum tuum et ambula
s-295 et statim sanus factus est homo
s-296 et sustulit grabattum suum et ambulabat
s-297 erat autem sabbatum in illo die
s-298 dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat
s-299 sabbatum est
s-300 non licet tibi tollere grabattum tuum

Text viewDownload CoNNL-U