s-607
| Viderint alii quid de hoc exopinissent; |
s-608
| immo certus est et minime linguosus. |
s-609
| asinus in tegulis. |
s-610
| Cum adhuc capillatus essem, nam a puero vitam Chiam gessi, ipsimi nostri delicatus decessit, mehercules margaritum, zacritus et omnium numerum. |
s-611
| Cum ergo illum mater misella plangeret et nos tum plures in tristimonio essemus, subito strigae stridere coeperunt; |
s-612
| putares canem leporem persequi. |
s-613
| poterat bovem iratum tollere. |
s-614
| Hic audacter stricto gladio extra ostium procucurrit, involuta sinistra manu curiose, et mulierem tanquam hoc loco salvum sit, quod tangomediam traiecit. |
s-615
| Audimus gemitum, et plane non mentiar ipsas non vidimus. |
s-616
| Baro autem noster introversus se proiecit in lectum, et corpus totum lividum habebat quasi flagellis caesus, quia scilicet illum tetigerat mala manus. |
s-617
| Non cor habebat, non intestina, non quicquam: |
s-618
| scilicet iam puerum strigae involaverant et supposuerant stramenticium vavatonem. |
s-619
| Miramur nos et pariter credimus, osculatique mensam rogamus nocturnas, ut suis se teneant, dum redimus a cena. |
s-620
| Nihil nos delectaris? |
s-621
| Quid saltare? |
s-622
| Appositaque ad os manu nescio quid taetrum exsibilavit, quod postea Graecum esse affirmabat. |
s-623
| Scylax, canino scilicet usus ingenio, taeterrimo latratu triclinium implevit Margaritamque Croesi paene laceravit. |
s-624
| Nec intra rixam tumultus constitit, sed candelabrum etiam super mensam eversum et vasa omnia crystallina comminuit et oleo ferventi aliquot convivas respersit. |
s-625
| Trimalchio ne videretur iactura motus, basiavit puerum ac iussit super dorsum ascendere suum. |
s-626
| repressus ergo aliquamdiu Trimalchio camellam grandem iussit misceri. |
s-627
| Inter haec triclinii valvas lictor percussit, amictusque veste alba cum ingenti frequentia comissator intravit. |
s-628
| Ego maiestate conterritus praetorem putabam venisse. |
s-629
| Itaque temptavi assurgere et nudos pedes in terram deferre. |
s-630
| Recreatus hoc sermone reposui cubitum, Habinnamintrantemque cumadmiratione ingenti spectabam. |
s-631
| Scissa lautum novendiale servo suo misello faciebat, quem mortuum manu miserat. |
s-632
| Et puto, cum vicensimariis magnam mantissam habet; |
s-633
| Itaque de scriblita quidem non minimum edi, de melle me usque tetigi. |
s-634
| Ego tamen duo sustuli et ecce in mappa alligata habeo; |
s-635
| In prospectu habuimus ursinae frustum, de quo cum imprudens Scintilla gustasset, paene intestina sua vomuit; |
s-636
| ego contra plus libram comedi, nam ipsum aprum sapiebat. |
s-637
| Et si, inquam, ursus homuncionem comest quanto magis homuncio debet ursum comesse? |
s-638
| In summo habuimus caseum mollem ex sapa et cocleas singulas et cordae frusta et hepatia in catillis et ova pilleata et rapam et senape et catillum concacatum, pax Palamedes. |
s-639
| Venit ergo galbino succincta cingillo, ita ut infra cerasina appareret tunica et periscelides tortae phaecasiaeque inauratae. |
s-640
| Ultimo etiam periscelides resolvit et reticulum aureum, quem ex obrussa esse dicebat. |
s-641
| sic nos barcalae despoliamur. |
s-642
| Sex pondo et selibram debet habere. |
s-643
| Ultimo etiam, ne mentiri videretur, stateram iussit afferri et circumlatum approbari pondus. |
s-644
| Plane si filiam haberem, auriculas illi praeciderem. |
s-645
| Interim mulieres sauciae inter se riserunt ebriaeque iunxerunt oscula, dum altera diligentiam matris familiae iactat, altera delicias et indiligentiam viri. |
s-646
| Composita ergo in gremio Scintillae incensissimam rubore faciem sudario abscondit. |
s-647
| Interposito deinde spatio cum secundas mensas Trimalchio iussisset afferri, sustulerunt servi omnes mensas et alias attulerunt, scobemque croco et minio tinctam sparserunt et, quod nunquam ante videram, ex lapide speculari pulverem tritum. |
s-648
| Interim puer Alexandrinus, qui caldam ministrabat, luscinias coepit imitari clamante Trimalchione subinde: |
s-649
| Servus qui ad pedes Habinnae sedebat, iussus, credo, a domino suo proclamavit subito canora voce: |
s-650
| Nullus sonus unquam acidior percussit aures meas; |
s-651
| Itaque parem non habet, sive muliones volet sive circulatores imitari. |
s-652
| Desperatum valde ingeniosus est: |
s-653
| idem sutor est, idem cocus idem pistor, omnis musae mancipium. |
s-654
| Duo tamen vitia habet, quae si non haberet, esset omnium numerum: |
s-655
| recutitus est et stertit. |
s-656
| sicut Venus spectat. |
s-657
| Agaga est; |
s-658
| nihil sibi defraudit, et mehercules laudo illum; |
s-659
| hoc enim nemo parentat. |
s-660
| Crede mihi, et vos novimus. |
s-661
| Sic me salvum habeatis, ut ego sic solebam ipsumam meam debattuere, ut etiam dominus suspicaretur; |
s-662
| et ideo me in vilicationem relegavit. |
s-663
| Et haec quidem tolerabilia erant, si non fericulum longe monstrosius effecisset, ut vel fame perire mallemus. |
s-664
| Necdum finieram sermonem, cum Trimalchio ait: |
s-665
| Non potest esse pretiosior homo. |
s-666
| Etiam nobis potestatem fecit, ut mucronem ad buccam probaremus. |
s-667
| Subito intraverunt duo servi, tanquam qui rixam ad lacum fecissent; |
s-668
| certe in collo adhuc amphoras habebant. |
s-669
| Cum ergo Trimalchio ius inter litigantes diceret, neuter sententiam tulit decernentis, sed alterius amphoram fuste percussit. |
s-670
| Has lautitias aequavit ingeniosus cocus; |
s-671
| in craticula enim argentea cochleas attulit et tremula taeterrimaque voce cantavit. |
s-672
| Pudet referre, quae secuntur: |
s-673
| inaudito enim more pueri capillati attulerunt unguentum in argentea pelve pedesque recumbentium unxerunt, cum ante crura talosque corollis vinxissent. |
s-674
| Quid multa? |
s-675
| Certe ego notavi super me positum cocum, qui de porco anserem fecerat, muria condimentisque fetentem. |
s-676
| Tamen me salvo cito aquam liberam gustabunt. |
s-677
| Philargyro etiam fundum lego et contubernalem suam, Carioni quoque insulam et vicesimam et lectum stratum. |
s-678
| Gratias agere omnes indulgentiae coeperant domini, cum ille oblitus nugarum exemplar testamenti iussit afferri et totum a primo ad ultimum ingemescente familia recitavit. |
s-679
| Aedificas monumentum meum, quemadmodum te iussi? |
s-680
| Valde te rogo, ut secundum pedes statuae meae catellam ponas et coronas et unguenta et Petraitis omnes pugnas, ut mihi contingat tuo beneficio post mortem vivere; |
s-681
| Et ideo ante omnia adici volo: |
s-682
| hoc monumentum heredem non sequitur. |
s-683
| Ceterum erit mih icurae, ut testamento caveam, ne mortuus iniuriam accipiam. |
s-684
| Te rogo, ut naves etiam. |
s-685
| monumenti mei facias plenis velis euntes, et me in tribunali sedentem praetextatum cum anulis aureis quinque et nummos in publico de sacculo effundentem; |
s-686
| Faciatur, si tibi videtur, et triclinia. |
s-687
| Facias et totum populum sibi suaviter facientem. |
s-688
| Ad dexteram meam ponas statuam Fortunatae meae columbam tenentem: |
s-689
| et catellam cingulo alligatam ducat: |
s-690
| et cicaronem meum, et amphoras copiosas gypsatas, ne effluant vinum. |
s-691
| Et urnam licet fractam sculpas, et super eam puerum plorantem. |
s-692
| Cum posset in omnibus decuriis Romae esse, tamen noluit. |
s-693
| Vale: |
s-694
| Haec ut dixit Trimalchio, flere coepit ubertim. |
s-695
| Flebat et Fortunata, flebat et Habinnas, tota denique familia, tanquam in funus rogata, lamentatione triclinium implevit. |
s-696
| Sic vos felices videam, coniciamus nos in balneum, meo periculo, non paenitebit. |
s-697
| Cum haec placuissent, ducente per porticum Gitone ad ianuam venimus, ubi canis catenarius tanto nos tumultu excepit, ut Ascyltos etiam in piscinam ceciderit. |
s-698
| Servavit nos tamen atriensis, qui interventu suo et canem placavit et nos trementes extraxit in siccum. |
s-699
| Et Giton quidem iam dudum se ratione acutissima redemerat a cane; |
s-700
| Quid faciamus homines miserrimi et novi generis labyrintho inclusi, |
s-701
| quibus lavari iam coeperat votum esse? |
s-702
| Ultro ergo rogavimus, ut nos ad balneum duceret, proiectisque vestimentis, quae Giton in aditu siccare coepit, balneum intravimus, angustum scilicet et cisternae frigidariae simile, in quo Trimalchio rectus stabat. |
s-703
| Ac ne sic quidem putidissimam eius iactationem licuit effugere; |
s-704
| Deinde ut lassatus consedit, invitatus balnei sono diduxit usque ad cameramos ebrium et coepit Menecratis cantica lacerare, sicut illi dicebant, qui linguam eius intellegebant. |
s-705
| Ceteri convivae circa labrum manibus nexis currebant et gingilipho ingenti clamore exsonabant. |
s-706
| Nos, dum alii sibi ludos faciunt, in solium, quod Trimalchioni vaporabatur, descendimus. |