s-408
| Sed qui asinum non potest, stratum caedit. |
s-409
| Quid autem Glyco putabat Hermogenis filicem unquam bonum exitum facturam? |
s-410
| Ille milvo volanti poterat ungues resecare; |
s-411
| colubra restem non parit. |
s-412
| Glyco, Glyco dedit suas; |
s-413
| itaque quamdiu vixerit, habebit stigmam, nec illam nisi Orcus delebit. |
s-414
| Sed sibi quisque peccat. |
s-415
| Quod si hoc fecerit, eripiat Norbano totum favorem. |
s-416
| Scias oportet plenis velis hunc vinciturum. |
s-417
| Et revera, quid ille nobis boni fecit? |
s-418
| Dedit gladiatores sestertiarios iam decrepitos, quos si sufflasses, cecidissent; |
s-419
| iam meliores bestiarios vidi. |
s-420
| et ego tibi plodo. |
s-421
| Computa, et tibi plus do quam accepi. |
s-422
| Manus manum lavat. |
s-423
| Videris mihi, Agamemnon, dicere: |
s-424
| Non es nostrae fasciae, et ideo pauperorum verba derides. |
s-425
| Scimus te prae litteras fatuum esse. |
s-426
| aliqua die te persuadeam, ut ad villam venias et videas casulas nostras? |
s-427
| Inveniemus quod manducemus, pullum, ova: |
s-428
| inveniemus ergo unde saturi fiamus. |
s-429
| Et iam tibi discipulus crescit cicaro meus. |
s-430
| Iam quattuor partis dicit; |
s-431
| si vixerit, habebis ad latus servulum. |
s-432
| Ingeniosus est et bono filo, etiam si in aves morbosus est. |
s-433
| Ego illi iam tres cardeles occidi, et dixi quod mustella comedit. |
s-434
| Invenit tamen alias nenias, et libentissime pingit. |
s-435
| Itaque feriatis diebus solet domum venire, et quicquid dederis, contentus est. |
s-436
| Emi ergo nunc puero aliquot libra rubricata, quia volo illum ad domusionem aliquid de iure gustare. |
s-437
| Habet haec res panem. |
s-438
| Quod si resilient, destinavi illum artificii docere, aut tonstreinum aut praeconem aut certe causidicum, quod illi auferre non possit nisi Orcus. |
s-439
| Ideo illi cotidie clamo: |
s-440
| Vides Phileronem causidicum: |
s-441
| si non didicisset, hodie famem a labris non abigeret. |
s-442
| Modo, modo collo suocircumferebat onera venalia, nunc etiam adversus Norbanum se extendit. |
s-443
| Eiusmodi fabulae vibrabant, cum Trimalchio intravit et detersa fronte unguento manus lavit spatioque minimo interposito ' Ignoscite mihi ' inquit ' amici, multis iam diebus venter mihi non respondit. |
s-444
| Nec medici se inveniunt. |
s-445
| Profuit mihi tamen malicorium et taeda ex aceto. |
s-446
| Spero tamen, iamveterem pudorem sibi imponet. |
s-447
| Alioquin circa stomachum mihi sonat, putes taurum. |
s-448
| Ego nullum puto tam magnum tormentum esse quam continere. |
s-449
| Hoc solum vetare ne Iovis potest. |
s-450
| Rides, Fortunata, quae soles me nocte desomnem facere? |
s-451
| Gratias agimus liberalitati indulgentiaeque eius, et subinde castigamus crebris potiunculis risum. |
s-452
| Nec adhuc sciebamus nos in medio lautitiarum, quod aiunt, clivo laborare. |
s-453
| gallum enim gallinaceum, penthiacum et eiusmodi nenias rustici faciunt: |
s-454
| vos illud oportet bonum faciatis. |
s-455
| Deorum beneficio non emo, sed nunc quicquid ad salivam facit, in suburbano nascitur eo, quod ego adhuc non novi. |
s-456
| Dicitur confine esse Tarraciniensibus et Tarentinis. |
s-457
| Nunc coniungere agellis Siciliam volo, ut cum Africam libuerit ire, per meos fines navigem. |
s-458
| Ego etiam si causas non ago, in domusionem tamen litteras didici. |
s-459
| Et ne me putes studia fastiditum, II bybliothecas habeo, unam Graecam, alteram Latinam. |
s-460
| Solebam haec ego puer apud Homerum legere. |
s-461
| respondebat illa: |
s-462
| Nondum efflaverat omnia, cum repositorium cum sue ingenti mensam occupavit. |
s-463
| Deprecari tamen omnes coeperunt et dicere: |
s-464
| rogamus, mittas; |
s-465
| aliquis oblivisceretur porcum exinterare? |
s-466
| Recepta cocus tunica cultrum arripuit porcique ventrem hinec atque illinc timida manu secuit. |
s-467
| Quam cum Agamemnon propius consideraret, ait Trimalchio: |
s-468
| Expectabam, ut pro reliqua insolentia diceret sibi vasa Corintho afferri. |
s-469
| Sed ille melius: |
s-470
| Quid est autem Corintheum, nisi quis Corinthum habet? |
s-471
| Ignoscetis mihi, quod dixero: |
s-472
| ego malo mihi vitrea, certe non olunt. |
s-473
| nunc autem vilia sunt. |
s-474
| At ille sustulit phialam de terra; |
s-475
| deinde martiolum de sinu protulit et phialam otio belle correxit. |
s-476
| Hoc facto putabat se solium Iovis tenere, utique postquam Caesar illi dixit: |
s-477
| vide modo. |
s-478
| Postquam negavit, iussit illum Caesar decollari: |
s-479
| quemadmodum Cassandra occidit filios suos, et pueri mortui iacent sic ut vivere putes. |
s-480
| Habeo capides M, quas reliquit patrono meo Mummius, ubi Daedalus Niobam in equum Troianum includit. |
s-481
| Haec dum refert, puer calicem proiecit. |
s-482
| Tandem ergo exoratus a nobis missionem dedit puero. |
s-483
| Ille dimissus circa mensam percucurrit. |
s-484
| Credite mihi: |
s-485
| Atque ipse erectis supra frontem manibus Syrum histrionem exhibebat concinente tota familia: |
s-486
| Et prodisset in medium, nisi Fortunata ad aurem accessisset; |
s-487
| Nihil autem tam inaequale erat; |
s-488
| Et plane interpellavit saltationis libidinem actuarius, qui tanquam urbis acta recitavit: |
s-489
| sublata in horreum ex area tritici millia modium quingenta; |
s-490
| boves domiti quingenti. |
s-491
| Eodem die: |
s-492
| Eodem die: |
s-493
| Eodem die: |
s-494
| Iam etiam edicta aedilium recitabantur et saltuariorum testamenta, quibus Trimalchio cum elogio exheredabatur; |
s-495
| iam nomina vilicorum et repudiata a cilcitore Iiberta in balneatoris contubernio deprehensa et atriensis Baias relegatus; |
s-496
| iam reus factus dispensator et iudicium inter cubicularios actum. |
s-497
| Petauristarii autem tandem venerunt. |
s-498
| Mirabatur haec solus Trimalchio dicebatque ingratum artificium esse. |
s-499
| Ceterum duo esse in rebus humanis, quae libentissime spectaret, petauristarios et cornicines; |
s-500
| Conclamavit familia, nec minus convivae, non propter hominem tam putidum, cuius et cervices fractas libenter vidissent, sed propter malum exitum cenae, ne necesse haberent alienum mortuum plorare. |
s-501
| Itaque totum circumspicere triclinium coepi, ne per parietem automatum aliquod exiret, utique postquam servus verberari coepit, qui brachium domini contusum alba potius quam conchyliata involverat lana. |
s-502
| Comprobamus nos factum et quam in praecipiti res humanae essent, vario sermone garrimus. |
s-503
| et supra nos Fortuna negotia curat. |
s-504
| Ego alterum puto disertiorem fuisse, alterum honestiorem. |
s-505
| ciconia etiam, grata peregrina hospita pietaticultrix gracilipes crotalistria, avis exul hiemis, titulus tepidi temporis, nequitiae nidum in caccabo fecit modo. |
s-506
| Ego puto medicum et nummularium: |
s-507
| nummularius, qui per argentum aes videt. |