s-302
| Ecce intra hos dies scripsit, ut illi ex India semen boletorum mitteretur. |
s-303
| Vides tot culcitras: |
s-304
| nulla non aut conchyliatum aut coccineum tomentum habet. |
s-305
| Tanta est animi beatitudo. |
s-306
| Reliquos autem collibertos eius cave contemnas. |
s-307
| Valde sucossi sunt. |
s-308
| hodie sua octingenta possidet. |
s-309
| De nihilo crevit. |
s-310
| Modo solebat collo suo ligna portare. |
s-311
| Ego nemini invideo, si quid deus dedit. |
s-312
| Itaque proxime casam hoc titulo proscripsit: |
s-313
| Quid ille qui libertini loco iacet, quam bene se habuit. |
s-314
| Non impropero illi. |
s-315
| Sestertium suum vidit decies, sed male vacillavit. |
s-316
| ipso enim homo melior non est; |
s-317
| sed liberti scelerati, qui omnia ad se fecerunt. |
s-318
| Scito autem: |
s-319
| Libitinarius fuit. |
s-320
| Plus vini sub mensa effundebatur, quam aliquis in cella habet. |
s-321
| Inclinatis quoque rebus suis, cum timeret ne creditores ilium conturbare existimarent, hoc titulo auctionem proscripsit: |
s-322
| Interpellavit tam dulces fabulas Trimalchio; |
s-323
| Pisces natare oportet. |
s-324
| Rogo, me putatis illa cena esse contentum, quam in theca repositorii videratis? |
s-325
| Oportet etiam inter cenandum philologiam nosse. |
s-326
| Patrono meo ossa bene quiescant, qui me hominem inter homines voluit esse. |
s-327
| Nam mihi nihil novi potest afferri, sicut ille fericulus iam habuit praxim. |
s-328
| Caelus hic, in quo duodecim dii habitant, in totidem se figuras convertit, et modo fit aries. |
s-329
| Itaque quisquis nascitur illo signo, multa pecora habet, multum lanae, caput praeterea durum, frontem expudoratam, cornum acutum. |
s-330
| Laudamus urbanitatem mathematici; |
s-331
| itaque adiecit: |
s-332
| Ideo multis pedibus sto, et in mari et in terra multa possideo; |
s-333
| nam cancer et hoc et illoc quadrat. |
s-334
| Et ideo iam dudum nihil super illum posui, ne genesim meam premerem. |
s-335
| In leone cataphagae nascuntur et imperiosi; |
s-336
| Et hi quidem apophoreti fuerunt. |
s-337
| Ceterum ad scindendum aprum non ille Carpus accessit, qui altilia laceraverat, sed barbatus ingens, fasciis cruralibus alligatus et alicula subornatus polymita, strictoque venatorio cultro latus apri vehementer percussit, ex cuius plaga turdi evolaverunt. |
s-338
| Inde cum suum cuique iussisset referri Trimalchio, adiecit: |
s-339
| Statim pueri ad sportellas accesserunt, quae pendebant e dentibus, thebaicasque et caryotas ad numerum divisere cenantibus. |
s-340
| Postquam itaque omnis bacalusias consumpsi, duravi interrogare illum interpretem meum, quod me torqueret. |
s-341
| Damnavi ego stuporem meum et nihil amplius interrogavi, ne viderer nunquam inter honestos cenasse. |
s-342
| Puer detraxit pilleum apro capitique suo imposuit. |
s-343
| Tum Trimalchio rursus adiecit: |
s-344
| Laudavimus dictum Trimalchionis et circumeuntem puerum sane perbasiamus. |
s-345
| Ab hoc ferculo Trimalchio ad lasanum surrexit. |
s-346
| Nos libertatem sine tyranno nacti coepimus invitare convivarum sermones. |
s-347
| Dum versas te, nox fit. |
s-348
| Et mundum frigus habuimus. |
s-349
| Vix me balneus calfecit. |
s-350
| Tamen calda potio vestiarius est. |
s-351
| Staminatas duxi, et plane matus sum. |
s-352
| baliscus enim fullo est, aqua dentes habet, et cor nostrum cotidie liquescit. |
s-353
| Sed cum mulsi pultarium obduxi, frigori laecasin dico. |
s-354
| Homo bellus, tam bonus Chrysanthus animam ebulliit. |
s-355
| Modo, modo me appellavit. |
s-356
| Videor mihi cum illo loqui. |
s-357
| Utres inflati ambulamus. |
s-358
| Quinque dies aquam in os suum non coniecit, non micam panis. |
s-359
| Tamen abiit ad plures. |
s-360
| Neminem nihil boni facere oportet; |
s-361
| Ille habet, quod sibi debebatur: |
s-362
| honeste vixit, honeste obiit. |
s-363
| Quid habet quod queratur? |
s-364
| Puto mehercules illum reliquisse lida centum, et omnia in nummis habuit. |
s-365
| De re tamen ego verum dicam, qui linguam caninam comedi: |
s-366
| vendidit enim vinum, quanti ipse voluit. |
s-367
| Et ille stips, dum fratri suo irascitur, nescio cui terrae filio patrimonium elegavit. |
s-368
| Longe fugit, quisquis suos fugit. |
s-369
| Habuit autem oricularios servos, qui illum pessum dederunt. |
s-370
| Nunquam autem recte faciet, qui cito credit, utique homo negotians. |
s-371
| Facile est autem, ubi omnia quadrata currunt. |
s-372
| Et quot putas illum annos secum tulisse? |
s-373
| Noveram hominem olim oliorum et adhuc salax erat. |
s-374
| Non mehercules illum puto in domo canem reliquisse. |
s-375
| Haec Phileros dixit, illa Ganymedes: |
s-376
| Non mehercules hodie buccam panis invenire potui. |
s-377
| Et quomodo siccitas perseverat. |
s-378
| Aediles male eveniat, qui cum pistoribus colludunt ' Serva me, servabo te. ' |
s-379
| Itaque populus minutus laborat; |
s-380
| Illud erat vivere. |
s-381
| Is quacunque ibat, terram adurebat. |
s-382
| Cum ageret porro in foro, sic illius vox crescebat tanquam tuba. |
s-383
| Itaque illo tempore annona pro luto erat, Asse panem quem emisses, non potuisses cum altera devorare. |
s-384
| Nunc oculum bublum vidi maiorem. |
s-385
| Haec colonia retroversus crescit tanquam coda vituli. |
s-386
| Sed quare nos habemus aedilem trium cauniarum, qui sibi mavult assem quam vitam nostram? |
s-387
| Itaque domi gaudet, plus in die nummorum accipit, quam alter patrimonium habet. |
s-388
| Iam scio, unde acceperit denarios mille aureos. |
s-389
| Sed si nos coleos haberemus, non tantum sibi placeret. |
s-390
| Nunc populus est domi leones, foras vulpes. |
s-391
| Quod ad me attinet, iam pannos meos comedi, et si perseverat haec annona, casulas meas vendam. |
s-392
| Ita meos fruniscar, ut ego puto omnia illa a diibus fieri. |
s-393
| Antea stolatae ibant nudis pedibus in clivum, passis capillis, mentibus puris, et Iovem aquam exorabant. |
s-394
| Itaque statim urceatim plovebat: |
s-395
| aut ne tu aut nunquam: |
s-396
| et omnes redibant udi tanquam mures. |
s-397
| Itaque dii pedes lanatos habent, quia nos religiosi non sumus. |
s-398
| varium porcum perdiderat. |
s-399
| sic vita truditur. |
s-400
| Non mehercules patria melior dici potest, si homines haberet. |
s-401
| Et Titus noster magnum animum habet et est ealdicerebrius: |