Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - ITTB

LanguageLatin
ProjectITTB
Corpus Parttest

Select a sentence

Showing 101 - 200 of 2101 • previousnext

s-101 quod autem est in aliquo per modum intelligibilem, ab eo intelligitur.
s-102 deus igitur res alias a se in seipso intelligit.
s-103 amplius.
s-104 quicumque cognoscit perfecte rem aliquam, cognoscit omnia quae de re illa uere possunt dici et quae ei conueniunt secundum suam naturam.
s-105 deo autem secundum suam naturam conuenit quod sit aliorum causa.
s-106 cum igitur perfecte seipsum cognoscat, cognoscit se esse causam.
s-107 quod esse non potest nisi cognoscat aliqualiter causatum.
s-108 quod est aliud ab ipso:
s-109 nihil enim sui ipsius causa est.
s-110 ergo deus cognoscit alia a se.
s-111 colligentes igitur has duas conclusiones, apparet deum cognoscere seipsum quasi primo et per se notum, alia uero sicut in essentia sua uisa.
s-112 quam quidem ueritatem expresse dionysius tradit, in uii cap. de diu. nom., dicens:
s-113 non secundum uisionem singulis se immittit, sed secundum unam causae continentiam scit omnia.
s-114 et infra:
s-115 diuina sapientia seipsam cognoscens scit alia.
s-116 cui etiam sententiae attestari uidetur scripturae sacrae auctoritas.
s-117 nam in psalmo de deo dicitur:
s-118 prospexit de excelso sancto suo, quasi de seipso excelso alia uidens.
s-119 quod deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus.
s-120 quia uero quidam dixerunt quod deus de aliis rebus non habet cognitionem nisi uniuersalem, utpote cognoscens ea inquantum sunt entia, ex hoc quod naturam essendi cognoscit per cognitionem sui ipsius; restat ostendendum quod deus cognoscit omnes alias res prout ab inuicem sunt distinctae et a deo.
s-121 quod est cognoscere res secundum proprias rationes earum.
s-122 ad huius autem ostensionem, deum esse causam omnis entis supponatur:
s-123 quod et ex supra dictis aliquatenus patet, et infra plenius ostendetur.
s-124 sic igitur nihil in aliqua re esse potest quod non sit ab eo causatum uel mediate uel immediate.
s-125 cognita autem causa, cognoscitur eius effectus.
s-126 quicquid igitur est in quacumque re potest cognosci cognito deo et omnibus causis mediis quae sunt inter deum et res.
s-127 sed deus seipsum cognoscit et omnes causas medias quae sunt inter ipsum et rem quamlibet.
s-128 quod enim seipsum perfecte cognoscat, iam ostensum est.
s-129 seipso autem cognito, cognoscit quod ab ipso immediate est.
s-130 quo cognito, cognoscit iterum quod ab illo immediate est: et sic de omnibus causis mediis usque ad ultimum effectum.
s-131 ergo deus cognoscit quicquid est in re.
s-132 hoc autem est habere propriam et completam cognitionem de re, cognoscere scilicet omnia quae in re sunt, communia et propria.
s-133 deus ergo propriam de rebus cognitionem habet, secundum quod sunt ab inuicem distinctae.
s-134 adhuc.
s-135 omne quod agit per intellectum, habet cognitionem de re quam agit secundum propriam facti rationem: quia cognitio facientis determinat formam facto.
s-136 deus autem causa est rerum per intellectum: cum suum esse sit suum intelligere, unumquodque autem agit inquantum est actu.
s-137 cognoscit igitur causatum suum proprie, secundum quod est distinctum ab aliis.
s-138 amplius.
s-139 rerum distinctio non potest esse a casu:
s-140 habet enim ordinem certum.
s-141 oportet ergo ex alicuius causae intentione distinctionem in rebus esse.
s-142 non autem ex intentione alicuius causae per necessitatem naturae agentis: quia natura determinatur ad unum, et sic nullius rei per naturae necessitatem agentis intentio potest esse ad multa inquantum distincta sunt.
s-143 restat ergo quod distinctio in rebus prouenit ex intentione alicuius causae cognoscentis.
s-144 uidetur autem intellectus proprium esse rerum distinctionem considerare:
s-145 unde et anaxagoras distinctionis principium intellectum dixit.
s-146 uniuersalis autem rerum distinctio non potest esse ex intentione alicuius causarum secundarum: quia omnes huiusmodi causae sunt de uniuersitate causatorum distinctorum.
s-147 est igitur hoc primae causae, quae per seipsam ab omnibus aliis distinguitur, intendere distinctionem omnium rerum.
s-148 deus igitur cognoscit res ut distinctas.
s-149 item.
s-150 quicquid deus cognoscit, perfectissime cognoscit:
s-151 est enim in eo omnis perfectio sicut in simpliciter perfecto, ut supra ostensum est.
s-152 quod autem cognoscitur in communi tantum, non perfecte cognoscitur:
s-153 ignorantur enim ea quae sunt praecipua illius rei, scilicet ultimae perfectiones, quibus perficitur proprium esse eius;
s-154 unde tali cognitione magis cognoscitur res in potentia quam in actu.
s-155 si igitur deus cognoscendo essentiam suam cognoscit omnia in uniuersali, oportet quod etiam propriam habeat cognitionem de rebus.
s-156 adhuc.
s-157 quicumque cognoscit naturam aliquam, cognoscit per se accidentia illius naturae.
s-158 per se autem accidentia entis, inquantum est ens, sunt unum et multa, ut probatur in iu metaph..
s-159 deus igitur, si cognoscendo essentiam suam cognoscit in uniuersali naturam entis, sequitur quod cognoscat multitudinem.
s-160 multitudo autem sine distinctione intelligi non potest.
s-161 intelligit igitur res prout sunt ab inuicem distinctae.
s-162 amplius.
s-163 quicumque cognoscit perfecte aliquam naturam uniuersalem, cognoscit modum quo natura illa haberi potest: sicut qui cognoscit albedinem, scit quod recipit magis et minus.
s-164 sed ex diuerso modo essendi constituuntur diuersi gradus entium.
s-165 si igitur deus cognoscendo se cognoscit naturam uniuersalem entis; non autem imperfecte, quia ab eo omnis imperfectio longe est, ut supra probatum est: oportet quod cognoscat omnes gradus entium.
s-166 et sic de rebus aliis a se habebit propriam cognitionem.
s-167 praeterea.
s-168 quicumque cognoscit perfecte aliquid, cognoscit omnia quae sunt in illo.
s-169 sed deus cognoscit seipsum perfecte.
s-170 ergo cognoscit omnia quae sunt in ipso secundum potentiam actiuam.
s-171 sed omnia secundum proprias formas sunt in ipso secundum potentiam actiuam: cum ipse sit omnis entis principium.
s-172 ipse igitur habet cognitionem propriam de omnibus rebus.
s-173 adhuc.
s-174 quicumque scit naturam aliquam, scit an illa natura sit communicabilis:
s-175 non enim animalis naturam sciret perfecte qui nesciret eam pluribus communicabilem esse.
s-176 diuina autem natura communicabilis est per similitudinem.
s-177 scit ergo deus quot modis eius essentiae aliquid simile esse potest.
s-178 sed ex hoc sunt diuersitates formarum quod diuinam essentiam res diuersimode imitantur:
s-179 unde philosophus formam naturalem diuinum quoddam nominat.
s-180 deus igitur de rebus habet cognitionem secundum proprias formas.
s-181 praeterea.
s-182 apud homines et alios cognoscentes habetur cognitio de rebus prout in sua multitudine sunt ab inuicem distinctae.
s-183 si igitur deus res in sua distinctione non cognoscit, sequitur eum insipientissimum esse: sicut et illis qui ponebant deum non cognoscere litem, quam omnes cognoscunt;
s-184 quod pro inconuenienti habet philosophus, in i de anima et in iii metaphysicae.
s-185 hoc etiam auctoritate scripturae canonicae edocemur.
s-186 dicitur namque gen. 1-31:
s-187 uidit deus cuncta quae fecerat, et erant ualde bona.
s-188 et heb. 4-13:
s-189 non est ulla creatura inuisibilis in conspectu eius:
s-190 omnia nuda et aperta sunt oculis eius.
s-191 rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu diuino.
s-192 sed ne multitudo intellectorum in intellectum diuinum compositionem inducat, inuestigandus est modus quo ista intellecta sint multa.
s-193 non autem haec multitudo sic intelligi potest quasi multa intellecta habeant esse distinctum in deo.
s-194 ista enim intellecta aut essent idem quod essentia diuina: et sic in essentia dei poneretur aliqua multitudo, quod supra multipliciter est remotum.
s-195 aut essent superaddita essentiae diuinae: et sic esset in deo aliquod accidens, quod supra impossibile esse ostendimus.
s-196 nec iterum potest poni huiusmodi formas intelligibiles per se existere:
s-197 quod plato, praedicta inconuenientia uitans, uidetur posuisse, introducendo ideas.
s-198 nam formae rerum naturalium sine materia existere non possunt: cum nec sine materia intelligantur.
s-199 quod etiam si poneretur, nec hoc sufficeret ad ponendum deum intelligere multitudinem.
s-200 nam cum formae praedictae sint extra dei essentiam, si sine his deus multitudinem rerum intelligere non posset, quod ad perfectionem sui intellectus requiritur, sequeretur quod sua perfectio in intelligendo ab alio dependeret: et per consequens in essendo, cum suum esse sit suum intelligere.

Text viewDownload CoNNL-U