Sentence view

Universal Dependencies - Latin - ITTB

LanguageLatin
ProjectITTB
Corpus Partdev

showing 1 - 100 of 2101 • next

[1] tree
quod sit officium sapientis.
s-1
dev-s1
quod sit officium sapientis.
[2] tree
ueritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium.
s-2
dev-s2
ueritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium.
[3] tree
prou. 8-7.
s-3
dev-s3
prou. 8-7.
[4] tree
multitudinis usus, quem in rebus nominandis sequendum philosophus censet, communiter obtinuit ut sapientes dicantur qui res directe ordinant et eas bene gubernant.
s-4
dev-s4

[5] tree
unde inter alia quae homines de sapiente concipiunt, a philosopho ponitur quod sapientis est ordinare.
s-5
dev-s5

[6] tree
omnium autem ordinatorum ad finem, gubernationis et ordinis regulam ex fine sumi necesse est:
s-6
dev-s6

[7] tree
tunc enim unaquaeque res optime disponitur cum ad suum finem conuenienter ordinatur;
s-7
dev-s7
tunc enim unaquaeque res optime disponitur cum ad suum finem conuenienter ordinatur;
[8] tree
finis enim est bonum uniuscuiusque.
s-8
dev-s8
finis enim est bonum uniuscuiusque.
[9] tree
unde uidemus in artibus unam alterius esse gubernatiuam et quasi principem, ad quam pertinet eius finis:
s-9
dev-s9

[10] tree
sicut medicinalis ars pigmentariae principatur et eam ordinat, propter hoc quod sanitas, circa quam medicinalis uersatur, finis est omnium pigmentorum, quae arte pigmentaria conficiuntur.
s-10
dev-s10

[11] tree
et simile apparet in arte gubernatoria respectu nauifactiuae;
s-11
dev-s11
et simile apparet in arte gubernatoria respectu nauifactiuae;
[12] tree
et in militari respectu equestris et omnis bellici apparatus.
s-12
dev-s12
et in militari respectu equestris et omnis bellici apparatus.
[13] tree
quae quidem artes aliis principantes architectonicae nominantur, quasi principales artes:
s-13
dev-s13
quae quidem artes aliis principantes architectonicae nominantur, quasi principales artes:
[14] tree
unde et earum artifices, qui architectores uocantur, nomen sibi uindicant sapientum.
s-14
dev-s14
unde et earum artifices, qui architectores uocantur, nomen sibi uindicant sapientum.
[15] tree
quia uero praedicti artifices, singularium quarundam rerum fines pertractantes, ad finem uniuersalem omnium non pertingunt, dicuntur quidem sapientes huius uel illius rei, secundum quem modum dicitur 1 cor. 3-10, ut sapiens architectus, fundamentum posui;
s-15
dev-s15

[16] tree
nomen autem simpliciter sapientis illi soli reseruatur cuius consideratio circa finem uniuersi uersatur, qui item est uniuersitatis principium;
s-16
dev-s16

[17] tree
unde secundum philosophum, sapientis est causas altissimas considerare.
s-17
dev-s17
unde secundum philosophum, sapientis est causas altissimas considerare.
[18] tree
finis autem ultimus uniuscuiusque rei est qui intenditur a primo auctore uel motore ipsius.
s-18
dev-s18
finis autem ultimus uniuscuiusque rei est qui intenditur a primo auctore uel motore ipsius.
[19] tree
primus autem auctor et motor uniuersi est intellectus, ut infra ostendetur.
s-19
dev-s19
primus autem auctor et motor uniuersi est intellectus, ut infra ostendetur.
[20] tree
oportet igitur ultimum finem uniuersi esse bonum intellectus.
s-20
dev-s20
oportet igitur ultimum finem uniuersi esse bonum intellectus.
[21] tree
hoc autem est ueritas.
s-21
dev-s21
hoc autem est ueritas.
[22] tree
oportet igitur ueritatem esse ultimum finem totius uniuersi;
s-22
dev-s22
oportet igitur ueritatem esse ultimum finem totius uniuersi;
[23] tree
et circa eius considerationem principaliter sapientiam insistere.
s-23
dev-s23
et circa eius considerationem principaliter sapientiam insistere.
[24] tree
et ideo ad ueritatis manifestationem diuina sapientia carne induta se uenisse in mundum testatur, dicens, ioan. 18-37:
s-24
dev-s24

[25] tree
ego in hoc natus sum, et ad hoc ueni in mundum, ut testimonium perhibeam ueritati.
s-25
dev-s25
ego in hoc natus sum, et ad hoc ueni in mundum, ut testimonium perhibeam ueritati.
[26] tree
sed et primam philosophiam philosophus determinat esse scientiam ueritatis;
s-26
dev-s26
sed et primam philosophiam philosophus determinat esse scientiam ueritatis;
[27] tree
non cuiuslibet, sed eius ueritatis quae est origo omnis ueritatis, scilicet quae pertinet ad primum principium essendi omnibus;
s-27
dev-s27

[28] tree
unde et sua ueritas est omnis ueritatis principium;
s-28
dev-s28
unde et sua ueritas est omnis ueritatis principium;
[29] tree
sic enim est dispositio rerum in ueritate sicut in esse.
s-29
dev-s29
sic enim est dispositio rerum in ueritate sicut in esse.
[30] tree
eiusdem autem est unum contrariorum prosequi et aliud refutare sicut medicina, quae sanitatem operatur, aegritudinem excludit.
s-30
dev-s30

[31] tree
unde sicut sapientis est ueritatem praecipue de primo principio meditari et aliis disserere, ita eius est falsitatem contrariam impugnare.
s-31
dev-s31

[32] tree
conuenienter ergo ex ore sapientiae duplex sapientis officium in uerbis propositis demonstratur:
s-32
dev-s32
conuenienter ergo ex ore sapientiae duplex sapientis officium in uerbis propositis demonstratur:
[33] tree
scilicet ueritatem diuinam, quae antonomastice est ueritas, meditatam eloqui, quod tangit cum dicit, ueritatem meditabitur guttur meum;
s-33
dev-s33

[34] tree
et errorem contra ueritatem impugnare, quod tangit cum dicit, et labia mea detestabuntur impium, per quod falsitas contra diuinam ueritatem designatur, quae religioni contraria est, quae etiam pietas nominatur, unde et falsitas contraria ei impietatis sibi nomen assumit.
s-34
dev-s34

[35] tree
quae sit in hoc opere auctoris intentio.
s-35
dev-s35
quae sit in hoc opere auctoris intentio.
[36] tree
inter omnia uero hominum studia sapientiae studium est perfectius, sublimius, utilius et iucundius.
s-36
dev-s36
inter omnia uero hominum studia sapientiae studium est perfectius, sublimius, utilius et iucundius.
[37] tree
perfectius quidem, quia inquantum homo sapientiae studium dat, intantum uerae beatitudinis iam aliquam partem habet unde sapiens dicit, beatus uir qui in sapientia morabitur, eccli. 14-22.
s-37
dev-s37

[38] tree
sublimius autem est quia per ipsum homo praecipue ad diuinam similitudinem accedit, quae omnia in sapientia fecit:
s-38
dev-s38

[39] tree
unde, quia similitudo causa est dilectionis, sapientiae studium praecipue deo per amicitiam coniungit;
s-39
dev-s39
unde, quia similitudo causa est dilectionis, sapientiae studium praecipue deo per amicitiam coniungit;
[40] tree
propter quod sap. 7-14 dicitur quod sapientia infinitus thesaurus est hominibus, quo qui usi sunt, facti sunt participes amicitiae dei.
s-40
dev-s40

[41] tree
utilius autem est quia per ipsam sapientiam ad immortalitatis regnum peruenitur:
s-41
dev-s41
utilius autem est quia per ipsam sapientiam ad immortalitatis regnum peruenitur:
[42] tree
concupiscentia enim sapientiae deducet ad regnum perpetuum, sap. 6-21.
s-42
dev-s42
concupiscentia enim sapientiae deducet ad regnum perpetuum, sap. 6-21.
[43] tree
iucundius autem est quia non habet amaritudinem conuersatio illius nec taedium conuictus illius, sed laetitiam et gaudium, sap. 8-16.
s-43
dev-s43

[44] tree
assumpta igitur ex diuina pietate fiducia sapientis officium prosequendi, quamuis proprias uires excedat, propositum nostrae intentionis est ueritatem quam fides catholica profitetur, pro nostro modulo manifestare, errores eliminando contrarios:
s-44
dev-s44

[45] tree
ut enim uerbis hilarii utar, ego hoc uel praecipuum uitae meae officium debere me deo conscius sum, ut eum omnis sermo meus et sensus loquatur.
s-45
dev-s45

[46] tree
contra singulorum autem errores difficile est procedere, propter duo.
s-46
dev-s46
contra singulorum autem errores difficile est procedere, propter duo.
[47] tree
primo, quia non ita sunt nobis nota singulorum errantium dicta sacrilega ut ex his quae dicunt possimus rationes assumere ad eorum errores destruendos.
s-47
dev-s47

[48] tree
hoc enim modo usi sunt antiqui doctores in destructionem errorum gentilium quorum positiones scire poterant quia et ipsi gentiles fuerant, uel saltem inter gentiles conuersati et in eorum doctrinis eruditi.
s-48
dev-s48

[49] tree
secundo, quia quidam eorum, ut mahumetistae et pagani, non conueniunt nobiscum in auctoritate alicuius scripturae, per quam possint conuinci, sicut contra iudaeos disputare possumus per uetus testamentum, contra haereticos per nouum.
s-49
dev-s49

[50] tree
hi uero neutrum recipiunt.
s-50
dev-s50
hi uero neutrum recipiunt.
[51] tree
unde necesse est ad naturalem rationem recurrere, cui omnes assentire coguntur.
s-51
dev-s51
unde necesse est ad naturalem rationem recurrere, cui omnes assentire coguntur.
[52] tree
quae tamen in rebus diuinis deficiens est.
s-52
dev-s52
quae tamen in rebus diuinis deficiens est.
[53] tree
simul autem ueritatem aliquam inuestigantes ostendemus qui errores per eam excludantur:
s-53
dev-s53
simul autem ueritatem aliquam inuestigantes ostendemus qui errores per eam excludantur:
[54] tree
et quomodo demonstratiua ueritas, fidei christianae religionis concordet.
s-54
dev-s54
et quomodo demonstratiua ueritas, fidei christianae religionis concordet.
[55] tree
quis modus sit possibilis diuinae ueritatis manifestandae.
s-55
dev-s55
quis modus sit possibilis diuinae ueritatis manifestandae.
[56] tree
quia uero non omnis ueritatis manifestandae modus est idem;
s-56
dev-s56
quia uero non omnis ueritatis manifestandae modus est idem;
[57] tree
disciplinati autem hominis est tantum de unoquoque fidem capere tentare, quantum natura rei permittit, ut a philosopho, optime dictum boetius introducit, necesse est prius ostendere quis modus sit possibilis ad ueritatem propositam manifestandam.
s-57
dev-s57

[58] tree
est autem in his quae de deo confitemur duplex ueritatis modus.
s-58
dev-s58
est autem in his quae de deo confitemur duplex ueritatis modus.
[59] tree
quaedam namque uera sunt de deo quae omnem facultatem humanae rationis excedunt, ut deum esse trinum et unum.
s-59
dev-s59
quaedam namque uera sunt de deo quae omnem facultatem humanae rationis excedunt, ut deum esse trinum et unum.
[60] tree
quaedam uero sunt ad quae etiam ratio naturalis pertingere potest, sicut est deum esse, deum esse unum, et alia huiusmodi;
s-60
dev-s60

[61] tree
quae etiam philosophi demonstratiue de deo probauerunt, ducti naturalis lumine rationis.
s-61
dev-s61
quae etiam philosophi demonstratiue de deo probauerunt, ducti naturalis lumine rationis.
[62] tree
quod autem sint aliqua intelligibilium diuinorum quae humanae rationis penitus excedant ingenium, euidentissime apparet.
s-62
dev-s62

[63] tree
cum enim principium totius scientiae quam de aliqua re ratio percipit, sit intellectus substantiae ipsius, eo quod, secundum doctrinam philosophi demonstrationis principium est quod quid est;
s-63
dev-s63

[64] tree
oportet quod secundum modum quo substantia rei intelligitur, sit modus eorum quae de re illa cognoscuntur.
s-64
dev-s64
oportet quod secundum modum quo substantia rei intelligitur, sit modus eorum quae de re illa cognoscuntur.
[65] tree
unde si intellectus humanus, alicuius rei substantiam comprehendit, puta lapidis uel trianguli, nullum intelligibilium illius rei facultatem humanae rationis excedet.
s-65
dev-s65

[66] tree
quod quidem nobis circa deum non accidit.
s-66
dev-s66
quod quidem nobis circa deum non accidit.
[67] tree
nam ad substantiam ipsius capiendam intellectus humanus naturali uirtute pertingere non potest:
s-67
dev-s67
nam ad substantiam ipsius capiendam intellectus humanus naturali uirtute pertingere non potest:
[68] tree
cum intellectus nostri, secundum modum praesentis uitae, cognitio a sensu incipiat;
s-68
dev-s68
cum intellectus nostri, secundum modum praesentis uitae, cognitio a sensu incipiat;
[69] tree
et ideo ea quae in sensu non cadunt, non possunt humano intellectu capi, nisi quatenus ex sensibilibus earum cognitio colligitur.
s-69
dev-s69

[70] tree
sensibilia autem ad hoc ducere intellectum nostrum non possunt ut in eis diuina substantia uideatur quid sit:
s-70
dev-s70
sensibilia autem ad hoc ducere intellectum nostrum non possunt ut in eis diuina substantia uideatur quid sit:
[71] tree
cum sint effectus causae uirtutem non aequantes.
s-71
dev-s71
cum sint effectus causae uirtutem non aequantes.
[72] tree
ducitur tamen ex sensibilibus intellectus noster in diuinam cognitionem ut cognoscat de deo quia est, et alia huiusmodi quae oportet attribui primo principio.
s-72
dev-s72

[73] tree
sunt igitur quaedam intelligibilium diuinorum quae humanae rationi sunt peruia;
s-73
dev-s73
sunt igitur quaedam intelligibilium diuinorum quae humanae rationi sunt peruia;
[74] tree
quaedam uero quae omnino uim humanae rationis excedunt.
s-74
dev-s74
quaedam uero quae omnino uim humanae rationis excedunt.
[75] tree
adhuc ex intellectuum gradibus idem facile est uidere.
s-75
dev-s75
adhuc ex intellectuum gradibus idem facile est uidere.
[76] tree
duorum enim quorum unus alio rem aliquam intellectu subtilius intuetur, ille cuius intellectus est eleuatior, multa intelligit quae alius omnino capere non potest:
s-76
dev-s76

[77] tree
sicut patet in rustico, qui nullo modo philosophiae subtiles considerationes capere potest.
s-77
dev-s77
sicut patet in rustico, qui nullo modo philosophiae subtiles considerationes capere potest.
[78] tree
intellectus autem angeli plus excedit intellectum humanum quam intellectus optimi philosophi intellectum rudissimi idiotae:
s-78
dev-s78

[79] tree
quia haec distantia inter speciei humanae limites continetur, quos angelicus intellectus excedit.
s-79
dev-s79
quia haec distantia inter speciei humanae limites continetur, quos angelicus intellectus excedit.
[80] tree
cognoscit quidem angelus deum ex nobiliori effectu quam homo:
s-80
dev-s80
cognoscit quidem angelus deum ex nobiliori effectu quam homo:
[81] tree
quanto ipsa substantia angeli, per quam in dei cognitionem ducitur naturali cognitione, est dignior rebus sensibilibus et etiam ipsa anima, per quam intellectus humanus in dei cognitionem ascendit.
s-81
dev-s81

[82] tree
multoque amplius intellectus diuinus excedit angelicum quam angelicus humanum.
s-82
dev-s82
multoque amplius intellectus diuinus excedit angelicum quam angelicus humanum.
[83] tree
ipse enim intellectus diuinus sua capacitate substantiam suam adaequat, et ideo perfecte de se intelligit quid est, et omnia cognoscit quae de ipso intelligibilia sunt:
s-83
dev-s83

[84] tree
non autem naturali cognitione angelus de deo cognoscit quid est, quia et ipsa substantia angeli, per quam in dei cognitionem ducitur, est effectus causae uirtutem non adaequans.
s-84
dev-s84

[85] tree
unde non omnia quae in seipso deus intelligit, angelus naturali cognitione capere potest:
s-85
dev-s85
unde non omnia quae in seipso deus intelligit, angelus naturali cognitione capere potest:
[86] tree
nec ad omnia quae angelus sua naturali uirtute intelligit, humana ratio sufficit capienda.
s-86
dev-s86
nec ad omnia quae angelus sua naturali uirtute intelligit, humana ratio sufficit capienda.
[87] tree
sicut igitur maximae amentiae esset idiota qui ea quae a philosopho proponuntur falsa esse assereret propter hoc quod ea capere non potest, ita, et multo amplius, nimiae stultitiae est homo si ea quae diuinitus angelorum ministerio reuelantur falsa esse suspicatur ex hoc quod ratione inuestigari non possunt.
s-87
dev-s87

[88] tree
adhuc idem manifeste apparet ex defectu quem in rebus cognoscendis quotidie experimur.
s-88
dev-s88
adhuc idem manifeste apparet ex defectu quem in rebus cognoscendis quotidie experimur.
[89] tree
rerum enim sensibilium plurimas proprietates ignoramus, earumque proprietatum quas sensu apprehendimus rationes perfecte in pluribus inuenire non possumus.
s-89
dev-s89

[90] tree
multo igitur amplius illius excellentissimae substantiae omnia intelligibilia humana ratio inuestigare non sufficit.
s-90
dev-s90

[91] tree
huic etiam consonat dictum philosophi, qui in ii metaphys. asserit quod intellectus noster se habet ad prima entium, quae sunt manifestissima in natura, sicut oculus uespertilionis ad solem.
s-91
dev-s91

[92] tree
huic etiam ueritati sacra scriptura testimonium perhibet.
s-92
dev-s92
huic etiam ueritati sacra scriptura testimonium perhibet.
[93] tree
dicitur enim iob 11-7:
s-93
dev-s93
dicitur enim iob 11-7:
[94] tree
forsitan uestigia dei comprehendes, et omnipotentem usque ad perfectum reperies?
s-94
dev-s94
forsitan uestigia dei comprehendes, et omnipotentem usque ad perfectum reperies?
[95] tree
et 36-26:
s-95
dev-s95
et 36-26:
[96] tree
ecce, deus magnus, uincens scientiam nostram.
s-96
dev-s96
ecce, deus magnus, uincens scientiam nostram.
[97] tree
et 1 cor. 13-9:
s-97
dev-s97
et 1 cor. 13-9:
[98] tree
ex parte cognoscimus.
s-98
dev-s98
ex parte cognoscimus.
[99] tree
non igitur omne quod de deo dicitur, quamuis ratione inuestigari non possit, statim quasi falsum abiiciendum est, ut manichaei et plures infidelium putauerunt.
s-99
dev-s99

[100] tree
quod ueritas diuinorum ad quam naturalis ratio pertingit conuenienter hominibus credenda proponitur.
s-100
dev-s100
quod ueritas diuinorum ad quam naturalis ratio pertingit conuenienter hominibus credenda proponitur.

Edit as listText viewDependency trees