| s-1
| nam post conditam urbem octingentos et viginti prioris aevi annos multi auctores rettulerunt, dum res populi Romani memorabantur pari eloquentia ac libertate: |
| s-2
| postquam bellatum apud Actium atque omnem potentiam ad unum conferri pacis interfuit, magna illa ingenia cessere; |
| s-3
| simul veritas pluribus modis infracta, primum inscitia rei publicae ut alienae, mox libidine adsentandi aut rursus odio adversus dominantis: |
| s-4
| dignitatem nostram a Vespasiano incohatam, a Tito auctam, a Domitiano longius provectam non abnuerim: |
| s-5
| Opus adgredior† opimum casibus, atrox proeliis, discors seditionibus, ipsa etiam pace saevum. |
| s-6
| quattuor principes ferro interempti: |
| s-7
| coortae in nos Sarmatarum ac Sueborum gentes, nobilitatus cladibus mutuis Dacus, mota prope etiam Parthorum arma falsi Neronis ludibrio. |
| s-8
| iam vero Italia novis cladibus vel post longam saeculorum seriem repetitis adflicta. |
| s-9
| et urbs incendiis vastata, consumptis antiquissimis delubris, ipso Capitolio civium manibus incenso. |
| s-10
| atrocius in urbe saevitum: |
| s-11
| et quibus deerat inimicus per amicos oppressi. |
| s-12
| comitatae profugos liberos matres, secutae maritos in exilia coniuges: |
| s-13
| laudata olim et militari fama celebrata severitas eius angebat aspernantis veterem disciplinam atque ita quattuordecim annis a Nerone adsuefactos ut haud minus vitia principum amarent quam olim virtutes verebantur. |
| s-14
| accessit Galbae vox pro re publica honesta, ipsi anceps, legi a se militem, non emi; |
| s-15
| Forte congruerat ut Clodii Macri et Fontei Capitonis caedes nuntiarentur. |
| s-16
| ceterum utraque caedes sinistre accepta, et inviso semel principi seu bene seu male facta parem invidiam adferebant. |
| s-17
| Et hic quidem Romae, tamquam in tanta multitudine, habitus animorum fuit. |
| s-18
| Galliae super memoriam Vindicis obligatae recenti dono Romanae civitatis et in posterum tributi levamento. |
| s-19
| proximae tamen Germanicis exercitibus Galliarum civitates non eodem honore habitae, quaedam etiam finibus ademptis pari dolore commoda aliena ac suas iniurias metiebantur. |
| s-20
| delatum ei a milite imperium conveniebat. |
| s-21
| Fonteium Capitonem occisum etiam qui queri non poterant, tamen indignabantur. |
| s-22
| dux deerat abducto Verginio per simulationem amicitiae; |
| s-23
| Superior exercitus legatum Hordeonium Flaccum spernebat, senecta ac debilitate pedum invalidum, sine constantia, sine auctoritate: |
| s-24
| adeo furentes infirmitate retinentis ultro accendebantur. |
| s-25
| id satis videbatur. |
| s-26
| insignis amicitias iuvenis ambitiose coluerat; |
| s-27
| palam laudares, secreta male audiebant: |
| s-28
| bellum Iudaicum Flavius Vespasianus ( ducem eum Nero delegerat ) tribus legionibus administrabat. |
| s-29
| regebat tum Tiberius Alexander, eiusdem nationis. |
| s-30
| Africa ac legiones in ea interfecto Clodio Macro contenta qualicumque principe post experimentum domini minoris. |
| s-31
| Paucis post kalendas Ianuarias diebus Pompei Propinqui procuratoris e Belgica litterae adferuntur, superioris Germaniae legiones rupta sacramenti reverentia imperatorem alium flagitare et senatui ac populo Romano arbitrium eligendi permittere quo seditio mollius acciperetur. |
| s-32
| maturavit ea res consilium Galbae iam pridem de adoptione secum et cum proximis agitantis. |
| s-33
| quippe hiantis in magna fortuna amicorum cupiditates ipsa Galbae facilitas intendebat, cum apud infirmum et credulum minore metu et maiore praemio peccaretur. |
| s-34
| credo et rei publicae curam subisse, frustra a Nerone translatae si apud Othonem relinqueretur. |
| s-35
| mox suspectum in eadem Poppaea in provinciam Lusitaniam specie legationis seposuit. |
| s-36
| Igitur Galba, adprehensa Pisonis manu, in hunc modum locutus fertur: |
| s-37
| fortunam adhuc tantum adversam tulisti: |
| s-38
| secundae res acrioribus stimulis animos explorant, quia miseriae tolerantur, felicitate corrumpimur. |
| s-39
| ' Si immensum imperii corpus stare ac librari sine rectore posset, dignus eram a quo res publica inciperet: |
| s-40
| sub Tiberio et Gaio et Claudio unius familiae quasi hereditas fuimus: |
| s-41
| Nero a pessimo quoque semper desiderabitur: |
| s-42
| mihi ac tibi providendum est ne etiam a bonis desideretur. |
| s-43
| Pisonem ferunt statim intuentibus et mox coniectis in eum omnium oculis nullum turbati aut exultantis animi motum prodidisse. |
| s-44
| consultatum inde, pro rostris an in senatu an in castris adoptio nuncuparetur. |
| s-45
| iri in castra placuit: |
| s-46
| circumsteterat interim Palatium publica expectatio, magni secreti impatiens; |
| s-47
| et male coercitam famam supprimentes augebant. |
| s-48
| seu quae fato manent, quamvis significata, non vitantur. |
| s-49
| apud frequentem militum contionem imperatoria brevitate adoptari a se Pisonem exemplo divi Augusti et more militari, quo vir virum legeret, pronuntiat. |
| s-50
| nec ullum orationi aut lenocinium addit aut pretium. |
| s-51
| constat potuisse conciliari animos quantulacumque parci senis liberalitate: |
| s-52
| nocuit antiquus rigor et nimia severitas, cui iam pares non sumus. |
| s-53
| et patrum favor aderat: |
| s-54
| placebat et Laconem praetorii praefectum simul mitti: |
| s-55
| is consilio intercessit. |
| s-56
| legati quoque ( nam senatus electionem Galbae permiserat ) foeda inconstantia nominati, excusati, substituti, ambitu remanendi aut eundi, ut quemque metus vel spes impulerat. |
| s-57
| bis et viciens miliens sestertium donationibus Nero effuderat: |
| s-58
| appellari singulos iussit, decima parte liberalitatis apud quemque eorum relicta. |
| s-59
| nec remedium in ceteros fuit, sed metus initium, tamquam per artem et formidine singuli pellerentur, omnibus suspectis. |
| s-60
| fingebat et metum quo magis concupisceret: |
| s-61
| praegravem se Neroni fuisse, nec Lusitaniam rursus et alterius exilii honorem expectandum. |
| s-62
| nocuisse id sibi apud senem principem, magis nociturum apud iuvenem ingenio trucem et longo exilio efferatum: |
| s-63
| occidi Othonem posse. |
| s-64
| mortem omnibus ex natura aequalem oblivione apud posteros vel gloria distingui; |