s-701
| Vidimus in nigris albo patiente lituris Pyerio demulsa sinu modulamina nobis. |
s-702
| Forte recensentes pastas de more capellas tunc ego sub quercu meus et Melibeus eramus. |
s-703
| Ille quidem - cupiebat enim consciscere cantum - «Tityre, quid Mopsus? Quid vult? Edissere» dixit. |
s-704
| Ridebam, Mopse; magis et magis ille premebat. |
s-705
| Victus amore sui, posito vix denique risu, «Stulte, quid insanis?» inquam: «Tua cura capelle te potius poscunt, quanquam mala cenula turbet. |
s-706
| Pascua sunt ignota tibi que Menalus alto vertice declivi celator solis inumbrat, herbarum vario florumque inpicta colore. |
s-707
| Circuit hec humilis et tectus fronde saligna perpetuis undis a summo margine ripas rorans alveolus, qui, quas mons desuper edit, sponte viam, qua mitis erat, se fecit aquarum. |
s-708
| Mopsus in his, dum lenta boves per gramina ludunt, contemplatur ovans hominum superumque labores; inde per inflatos calamos interna recludit gaudia, sic ut dulce melos armenta sequantur, placatique ruant campis de monte leones, et refluant unde, frondes et Menala nutent». |
s-709
| «Tityre,» tunc «si Mopsus» ait «decantat in herbis ignotis, ignota tamen sua carmina possum, te monstrante, meis vagulis prodiscere capris». |
s-710
| Hic ego quid poteram, cum sic instaret anhelus? |
s-711
| «Montibus Aoniis Mopsus, Melibee, quot annis, dum satagunt alii causarum iura doceri, se dedit et sacri nemoris perpalluit umbra. |
s-712
| Vatificis prolutus aquis, et lacte canoro viscera plena ferens et plenus ad usque palatum, me vocat ad frondes versa Peneyde cretas». |
s-713
| «Quid facies?» |
s-714
| Melibeus ait: «Tu tempora lauro semper inornata per pascua pastor habebis?». |
s-715
| «O Melibee, decus vatum, quoque nomen in auras fluxit, et insomnem vix Mopsum Musa peregit»; retuleram, cum sic dedit indignatio vocem: «Quantos balatus colles et prata sonabunt, si viridante coma fidibus peana ciebo! |
s-716
| Sed timeam saltus et rura ignara deorum. |
s-717
| Nonne triumphales melius pexare capillos et patrio, redeam si quando, abscondere canos fronde sub inserta solitum flavescere Sarno?». |
s-718
| Ille: «Quis hoc dubitet? |
s-719
| Propter quod respice tempus, Tityre, quam velox; nam iam senuere capelle quas concepturis dedimus nos matribus hircos». |
s-720
| Tunc ego: «Cum mundi circumflua corpora cantu astricoleque meo, velut infera regna, patebunt, devincire caput hedera lauroque iuvabit: concedat Mopsus». |
s-721
| «Mopsus» tunc ille «quid?» inquit. |
s-722
| «Comica nonne vides ipsum reprehendere verba, tum quia femineo resonant ut trita labello, tum quia Castalias pudet acceptare sorores?» ipse ego respondi, versus iterumque relegi, Mopse, tuos. |
s-723
| Tunc ille humeros contraxit et «Ergo quid faciemus» ait «Mopsum revocare volentes?». |
s-724
| «Est mecum quam noscis ovis gratissima,» dixi «ubera vix que ferre potest, tam lactis abundans; rupe sub ingenti carptas modo ruminat herbas. |
s-725
| Nulli iuncta gregi nullis assuetaque caulis, sponte venire solet, nunquam vi, poscere mulctram. |
s-726
| Hanc ego prestolor manibus mulgere paratis, hac implebo decem missurus vascula Mopso. |
s-727
| Tu tamen interdum capros meditere petulcos et duris crustis discas infigere dentes». |
s-728
| Talia sub quercu Melibeus et ipse canebam, parva tabernacla nobis dum farra coquebant. |
s-729
| [IOHANNES DE VIRGILIO DANTI ALAGHERII EGLOGA RESPONSIVA] |
s-730
| Forte sub inriguos colles, ubi Sarpina Rheno obvia fit, viridi niveos interlita crines nympha procax, fueram nativo conditus antro. |
s-731
| Frondentes ripas tondebant sponte iuvenci, mollia carpebant agne, dumosa capelle. |
s-732
| Quid facerem? |
s-733
| - Nam solus eram, puer, incola silve; irruerant alii causis adigentibus urbem, nec tum Nisa michi nec respondebat Alexis, suetus uterque comes. |
s-734
| - Calamos moderabar ydraules falce recurvella, cuncte solamina, quando litoris Adriaci resonantem Tityron umbra, qua dense longo pretexunt ordine pinus pascua, porrecte celo genioque locali, alida myrtetis et humi florentibus herbis, quaque nec arentes aries fluvialis arenas esse sinit, molli dum postulat equora villo, retulit ipse michi flantis leve sibilus Euri, quo vocalis odor per Menala celsa profusus balsamat auditus et lac distillat in ora, quale nec a longo meminerunt tempore mulsum custodes gregium, quanquam tamen Archades omnes. |
s-735
| Archades exultant audito carmine Nymphe pastoresque , boves et oves hirteque capelle arrectisque onagri decursant auribus ipsi: ipsi etiam Fauni saliunt de colle Licei. |
s-736
| Et mecum : «Si cantat oves et Tityrus hircos aut armenta trahit, quianam civile canebas urbe sedens carmen? |
s-737
| Quando hoc Benacia quondam pastorale sonans detrivit fistula labrum, audiat in silvis et te cantare bubulcum». |
s-738
| Nec mora: depostis calamis maioribus inter, arripio tenues et labris flantibus hysco. |
s-739
| «A, divine senex, a sic eris alter ab illo! |
s-740
| Alter es, aut idem, Samio si credere vati sic liceat Mopso, sicut liceat Melibeo. |
s-741
| Eheu, pulvereo quod stes in tegmine scabro et merito indignans singultes pascua Sarni rapta tuis gregibus, ingrate dedecus urbi, humectare genas lacrimarum flumine Mopso parce tuo, nec te crucia crudelis et illum, cuius amor tantum, tantum complectitur, inquam, iam te, blande senex, quanto circumligat ulmum proceram vitis per centum vincula nexu. |
s-742
| O si quando sacros iterum pavescere canos fonte tuo videas et ab ipsa Phillide pexos, quam visando tuas tegetes miraberis uvas! |
s-743
| Ast intermedium pariat ne tedia tempus letitie, spectare potes quibus otior antris et mecum pausare. |
s-744
| Simul cantabimus ambo: ipse levi calamo, sed tu gravitate magistrum firmius insinuans, ne quem sua deserat etas. |
s-745
| Ut venias, locus ipse vocat: fons humidus intus antra rigat, que saxa tegunt, virgulta flabellant; circiter origanum redolet; quoque causa soporis herba papaveris est, oblivia, qualiter aiunt, grata creans; serpylla tibi substernet Alexis, quem Corydon vocet ipse rogem; tibi Nisa lavabit ipsa pedes accinta libens cenamque parabit; Testilis hec inter piperino pulvere fungos condiet, et permixta doment multa allia, si quos forsitan inprudens Melibeus legerit hortis; ut comedas apium memorabunt mella susurri; poma leges Niseque genas equantia mandes, pluraque servabis nimio defensa decore. |
s-746
| Iamque superserpunt hedere radicibus antrum, serta parata tibi. |
s-747
| Nulla est cessura voluptas. |
s-748
| Huc ades: huc venient, qui te pervisere gliscent, Parrhasii iuvenesque senes, et carmina leti qui nova mirari cupiantque antiqua doceri. |
s-749
| Hi tibi silvestres capreas, hi tergora lincum orbiculata ferent, tuus ut Melibeus amabat. |
s-750
| Huc ades, et nostros timeas ne, Tityre, saltus; namque fidem celse concusso vertice pinus glandifereque etiam quercusque arbusta dedere. |
s-751
| Non hic insidie, non hic iniuria, quantas esse putas. |
s-752
| Non ipse michi te fidis amanti? |
s-753
| Sunt forsan mea regna tibi despecta? |
s-754
| Sed ipsi di non erubuere cavis habitare sub antris: testis Achilleus Chyron et pastor Apollo. |
s-755
| Mopse, quid es demens? |
s-756
| Quia non permittet Iollas comis et urbanus, dum sunt tua rustica dona, hisque tabernaclis non est modo tutius antrum, quis potius ludat. |
s-757
| Sed te quis mentis anhelum ardor agit, vel que pedibus nova nata cupido? |
s-758
| Miratur puerum virgo, puer ipse volucrem, et volucris silvas et silve flamina verna; Tityre, te Mopsus: miratio gignit amorem. |
s-759
| Me contempne: sitim Frigio Musone levabo, scilicet - hoc nescis? - fluvio potabor avito. |
s-760
| Quid tamen interea mugit mea bucula circum? |
s-761
| Quadrifluumne gravat coxis humentibus uber? |
s-762
| Sic reor: en propero situlas inplere capaces lacte novo, quo dura queant mollescere crusta. |
s-763
| Ad mulctrale veni, si tot mandabimus illi vascula, quot nobis promisit Tityrus ipse. |
s-764
| Sed lac pastori fors est mandare superbum». |
s-765
| Dum loquor, en comites, et sol de monte rotabat. |
s-766
| [DANTES ALAGHERII IOHANNI DE VIRGILIO - EGLOGA II] |
s-767
| Velleribus Colchis prepes detectus Eous alipedesque alii pulcrum Titana ferebant. |
s-768
| Orbita, qua primum flecti de culmine cepit, currigerum canthum libratim quemque tenebat; resque refulgentes, solite superarier umbris, vincebant umbras et fervere rura sinebant. |
s-769
| Tityrus hoc propter confugit et Alphesibeus ad silvam, pecudumque suique misertus uterque, fraxineam silvam tiliis platanisque frequentem. |
s-770
| Et dum silvestri pecudes mixteque capelle insidunt herbe, dum naribus aera captant, Tityrus - hic annosus enim - defensus acerna fronde soporifero gravis incumbebat odori; nodosoque piri vulso de stirpe bacillo stabat subnixus, ut diceret, Alphesibeus. |
s-771
| «Quod mentes hominum» fabatur «ad astra ferantur, unde fuere, nove cum corpora nostra subirent; quod libeat niveis avibus resonare Caistrum temperie celi letis et valle palustri; quod pisces coeant pelagi pelagusque relinquant flumina qua primum Nerei confinia tangunt; Caucason Hyrcane maculent quod sanguine tigres, et Libies coluber quod squama verrat arenas, non miror - nam cuique placent conformia vite -, Tityre; sed Mopso miror, mirantur et omnes pastores alii mecum Sicula arva tenentes, arida Ciclopum placeant quod saxa sub Ethna». |
s-772
| Dixerat, et calidus et gutture tardus anhelo iam Melibeus adest et vix «En, Tityre «dixit. |
s-773
| Inrisere senes iuvenilia guttura, quantum Sergestum e scopulo vulsum risere Sicani. |
s-774
| Tum senior viridi canum de cespite crinem sustulit et patulis efflanti naribus infit: «O nimium iuvenis, que te nova causa coegit pectoreos cursu rapido sic angere folles?». |
s-775
| Ille nichil contra, sed, quam tunc ipse tenebat, cannea cum tremulis coniuncta est fistula labris, sibilus hinc simplex avidas non venit ad aures, verum, ut arundinea puer is pro voce laborat - mira loquar, sed vera tamen -, spiravit arundo: Forte sub inriguos colles ubi Sarpina Rheno et, tria si flasset ultra spiramina flata, centum carminibus tacitos mulcebat agrestes. |
s-776
| Tityrus et secum conceperat Alphesibeus, Tityron et voces compellant Alphesibei: «Sic, venerande senex, tu roscida rura Pelori deserere auderes, antrum Ciclopis iturus?». |
s-777
| Ille: «Quid hoc dubitas? |
s-778
| Quid me, carissime, tentas?». |
s-779
| «Quid dubito? |
s-780
| Quid tento?» |
s-781
| refert tunc Alphesibeus: «Tibia non sentis quod fit virtute canora numinis et similis natis de murmure cannis, murmure pandenti turpissima tempora regis qui iussu Bromii Pactolida tinxit arenam? |
s-782
| Quod vocet ad litus Ethneo pumice tectum, fortunate senex, falso ne crede favori, et Driadum miserere loci pecorumque tuorum. |
s-783
| Te iuga, te saltus nostri, te flumina flebunt absentem et Nymphe mecum peiora timentes, et cadet invidia quam nunc habet ipse Pachynus; nos quoque pastores te cognovisse pigebit. |
s-784
| Fortunate senex, fontes et pabula nota desertare tuo vivaci nomine nolis». |
s-785
| «O plus quam media merito pars pectoris huius,» (atque suum tetigit) longevus Tityrus inquit, «Mopsus amore pari mecum connexus ob illas que male gliscentem timide fugere Pyreneum, litora dextra Pado ratus a Rubicone sinistra me colere, Emilida qua terminat Adria terram, litoris Ethnei commendat pascua nobis, nescius in tenera quod nos duo degimus herba Trinacride montis, quo non fecundius alter montibus in Siculis pecudes armentaque pavit. |
s-786
| Sed quanquam viridi sint postponenda Pelori Ethnica saxa solo, Mopsum visurus adirem, hic grege dimisso, ni te, Polipheme, timerem». |
s-787
| «Quis Poliphemon» ait «non horreat» Alphesibeus «assuetum rictus humano sanguine tingui, tempore iam ex illo quando Galathea relicti Acidis heu miseri discerpere viscera vidit? |
s-788
| Vix illa evasit: an vis valuisset amoris, effera dum rabies tanta perferbuit ira? |
s-789
| Quid, quod Achemenides, sociorum cede cruentum tantum prospiciens, animam vix claudere quivit? |
s-790
| A, mea vita, precor, nunquam tam dira voluptas te premat, ut Rhenus et Nayas illa recludat hoc illustre caput, cui iam frondator in alta virgine perpetuas festinat cernere frondes». |
s-791
| Tityrus arridens et tota mente secundus verba gregis magni tacitus concepit alumni. |
s-792
| Sed quia tam proni scindebant ethra iugales, ut rem quamque sua iam multum vinceret umbra, virgiferi, silvis gelida cum valle relictis, post pecudes rediere suas, hirteque capelle, inde velut reduces ad mollia prata, preibant. |
s-793
| Callidus interea iuxta latitavit Iollas, omnia qui didicit, qui retulit omnia nobis: ille quidem nobis, et nos tibi, Mopse, poymus. |
s-794
| Universis et singulis presentes litteras inspecturis, Dantes Alagherii de Florentia inter vere phylosophantes minimus, in Eo salutem qui est principium veritatis et lumen. |
s-795
| Manifestum sit omnibus vobis quod, existente me Mantue, questio quedam exorta est, que dilatrata multotiens ad apparentiam magis quam ad veritatem, indeterminata restabat. |
s-796
| Unde cum in amore veritatis a pueritia mea continue sim nutritus, non sustinui questionem prefatam linquere indiscussam; sed placuit de ipsa verum ostendere, nec non argumenta facta contra dissolvere, tum veritatis amore, tum etiam odio falsitatis. |
s-797
| Et ne livor multorum, qui absentibus viris invidiosis mendacia confingere solent, post tergum bene dicta transmutent, placuit insuper in hac cedula meis digitis exarata quod determinatum fuit a me relinquere, et formam totius disputationis calamo designare. |
s-798
| Questio igitur fuit de situ et figura sive forma duorum elementorum, aque videlicet et terre; et voco hic “formam” illam quam Phylosophus ponit in quarta specie qualitatis in Predicamentis. |
s-799
| Et restricta fuit questio ad hoc, tanquam ad principium investigande veritatis, ut quereretur utrum aqua in spera sua, hoc est in sua naturali circumferentia, in aliqua parte esset altior terra que emergit ab aquis et quam comuniter quartam habitabilem appellamus. |
s-800
| Et arguebatur quod sic multis rationibus, quarum, quibusdam omissis propter earum levitatem, quinque retinui que aliquam efficaciam habere videbantur. |