s-502
| quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere ne que his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus |
s-503
| aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt |
s-504
| dico autem vobis quia templo maior est hic |
s-505
| si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes |
s-506
| dominus est enim Filius hominis etiam sabbati |
s-507
| et cum inde transisset venit in synagogam eorum |
s-508
| et ecce homo manum habens aridam |
s-509
| et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum |
s-510
| ipse autem dixit illis |
s-511
| quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam |
s-512
| quanto magis melior est homo ove |
s-513
| itaque licet sabbatis benefacere |
s-514
| tunc ait homini |
s-515
| extende manum tuam |
s-516
| et extendit et restituta est sanitati sicut altera |
s-517
| exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent |
s-518
| Iesus autem sciens recessit inde |
s-519
| et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes |
s-520
| et praecepit eis ne manifestum eum facerent |
s-521
| ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem |
s-522
| ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae |
s-523
| ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit |
s-524
| non contendet ne que clamabit ne que audiet aliquis in plateis vocem eius |
s-525
| harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium |
s-526
| et in nomine eius gentes sperabunt |
s-527
| tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret |
s-528
| et stupebant omnes turbae et dicebant |
s-529
| numquid hic est Filius David |
s-530
| Pharisaei autem audientes dixerunt |
s-531
| hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum |
s-532
| Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis |
s-533
| omne regnum divisum contra se desolatur |
s-534
| et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit |
s-535
| et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est |
s-536
| quomodo ergo stabit regnum eius |
s-537
| et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt |
s-538
| ideo ipsi iudices erunt vestri |
s-539
| si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei |
s-540
| aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem |
s-541
| et tunc domum illius diripiat |
s-542
| qui non est me cum contra me est et qui non congregat me cum spargit |
s-543
| ideo dico vobis |
s-544
| omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus |
s-545
| Spiritus autem blasphemia non remittetur |
s-546
| et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei |
s-547
| qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei ne que in hoc saeculo ne que in futuro |
s-548
| aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur |
s-549
| progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali |
s-550
| ex abundantia enim cordis os loquitur |
s-551
| bonus homo de bono thesauro profert bona |
s-552
| et malus homo de malo thesauro profert mala |
s-553
| dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii |
s-554
| ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis |
s-555
| tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes |
s-556
| magister volumus a te signum videre |
s-557
| qui respondens ait illis |
s-558
| generatio mala et adultera signum quaerit |
s-559
| et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae |
s-560
| sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus |
s-561
| viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae |
s-562
| et ecce plus quam Iona hic |
s-563
| regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis |
s-564
| et ecce plus quam Salomon hic |
s-565
| cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit |
s-566
| tunc dicit |
s-567
| revertar in domum meam unde exivi |
s-568
| et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam |
s-569
| tunc vadit et adsumit septem alios spiritus se cum nequiores se et intrantes habitant ibi |
s-570
| et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus |
s-571
| sic erit et generationi huic pessimae |
s-572
| adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei |
s-573
| dixit autem ei quidam |
s-574
| ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te |
s-575
| at ipse respondens dicenti sibi ait |
s-576
| quae est mater mea et qui sunt fratres mei |
s-577
| et extendens manum in discipulos suos dixit |
s-578
| ecce mater mea et fratres mei |
s-579
| quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est |
s-580
| in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare |
s-581
| et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet |
s-582
| et omnis turba stabat in litore |
s-583
| et locutus est eis multa in parabolis dicens |
s-584
| ecce exiit qui seminat seminare |
s-585
| et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea |
s-586
| alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam |
s-587
| et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae |
s-588
| sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt |
s-589
| alia autem ceciderunt in spinas |
s-590
| et creverunt spinae et suffocaverunt ea |
s-591
| alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum |
s-592
| qui habet aures audiendi audiat |
s-593
| et accedentes discipuli dixerunt ei |
s-594
| quare in parabolis loqueris eis |
s-595
| qui respondens ait illis |
s-596
| quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum |
s-597
| illis autem non est datum |
s-598
| qui enim habet dabitur ei et abundabit |
s-599
| qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo |
s-600
| ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt ne que intellegunt |
s-601
| et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens |