s-402
| et eritis odio omnibus propter nomen meum |
s-403
| qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit |
s-404
| cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam |
s-405
| amen enim dico vobis |
s-406
| non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis |
s-407
| non est discipulus super magistrum ne c servus super dominum suum |
s-408
| sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius |
s-409
| si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius |
s-410
| ne ergo timueritis eos |
s-411
| nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur |
s-412
| quod dico vobis in tenebris dicite in lumine |
s-413
| et quod in aure auditis praedicate super tecta |
s-414
| et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere |
s-415
| sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam |
s-416
| nonne duo passeres asse veneunt |
s-417
| et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro |
s-418
| vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt |
s-419
| nolite ergo timere |
s-420
| multis passeribus meliores estis vos |
s-421
| omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis |
s-422
| qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis |
s-423
| nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram |
s-424
| non veni pacem mittere sed gladium |
s-425
| veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam |
s-426
| et inimici hominis domestici eius |
s-427
| qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus |
s-428
| et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus |
s-429
| et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus |
s-430
| qui invenit animam suam perdet illam |
s-431
| et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam |
s-432
| qui recipit vos me recipit |
s-433
| et qui me recipit recipit eum qui me misit |
s-434
| qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet |
s-435
| et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet |
s-436
| et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam |
s-437
| et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis |
s-438
| transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum |
s-439
| Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis ait illi |
s-440
| tu es qui venturus es an alium expectamus |
s-441
| et respondens Iesus ait illis |
s-442
| euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis |
s-443
| caeci vident |
s-444
| claudi ambulant |
s-445
| leprosi mundantur |
s-446
| surdi audiunt |
s-447
| mortui resurgunt |
s-448
| pauperes evangelizantur |
s-449
| et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me |
s-450
| illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne |
s-451
| quid existis in desertum videre |
s-452
| harundinem vento agitatam |
s-453
| sed quid existis videre |
s-454
| hominem mollibus vestitum |
s-455
| ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt |
s-456
| sed quid existis videre |
s-457
| prophetam |
s-458
| etiam dico vobis et plus quam prophetam |
s-459
| hic enim est de quo scriptum est |
s-460
| ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te |
s-461
| amen dico vobis |
s-462
| non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista |
s-463
| qui autem minor est in regno caelorum maior est illo |
s-464
| a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud |
s-465
| omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt |
s-466
| et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est |
s-467
| qui habet aures audiendi audiat |
s-468
| cui autem similem aestimabo generationem istam |
s-469
| similis est pueris sedentibus in foro |
s-470
| qui clamantes coaequalibus dicunt |
s-471
| cecinimus vobis et non saltastis |
s-472
| lamentavimus et non planxistis |
s-473
| venit enim Iohannes ne que manducans ne que bibens et dicunt |
s-474
| daemonium habet |
s-475
| venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt |
s-476
| ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus |
s-477
| et iustificata est sapientia a filiis suis |
s-478
| tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius quia non egissent paenitentiam |
s-479
| vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida |
s-480
| quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent |
s-481
| verumtamen dico vobis |
s-482
| Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis |
s-483
| et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis |
s-484
| usque in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc diem |
s-485
| verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi |
s-486
| in illo tempore respondens Iesus dixit |
s-487
| confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis |
s-488
| ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te |
s-489
| omnia mihi tradita sunt a Patre meo |
s-490
| et nemo novit Filium nisi Pater |
s-491
| ne que Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare |
s-492
| venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos |
s-493
| tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde |
s-494
| et invenietis requiem animabus vestris |
s-495
| iugum enim meum suave est et onus meum leve est |
s-496
| in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata |
s-497
| discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare |
s-498
| Pharisaei autem videntes dixerunt ei |
s-499
| ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis |
s-500
| at ille dixit eis |
s-501
| non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant |