Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - PROIEL

LanguageLatin
ProjectPROIEL
Corpus Parttrain
AnnotationHaug, Dag

Select a sentence

Showing 302 - 401 of 16196 • previousnext

s-302 et surrexit et abiit in domum suam
s-303 videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus
s-304 et cum transiret inde Iesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine
s-305 et ait illi
s-306 sequere me
s-307 et surgens secutus est eum
s-308 et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius
s-309 et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius
s-310 quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester
s-311 at Iesus audiens ait
s-312 non est opus valentibus medico sed male habentibus
s-313 euntes autem discite quid est
s-314 misericordiam volo et non sacrificium
s-315 non enim veni vocare iustos sed peccatores
s-316 tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes
s-317 quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter discipuli autem tui non ieiunant
s-318 et ait illis Iesus
s-319 numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus
s-320 venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus
s-321 et tunc ieiunabunt
s-322 nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus
s-323 tollit enim plenitudinem eius a vestimento et peior scissura fit
s-324 ne que mittunt vinum novum in utres veteres
s-325 alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt
s-326 sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur
s-327 haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens
s-328 filia mea modo defuncta est
s-329 sed veni inpone manum super eam et vivet
s-330 et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius
s-331 et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius
s-332 dicebat enim intra se
s-333 si tetigero tantum vestimentum eius salva ero
s-334 at Iesus conversus et videns eam dixit
s-335 confide
s-336 filia fides tua te salvam fecit
s-337 et salva facta est mulier ex illa hora
s-338 et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem dicebat
s-339 recedite
s-340 non est enim mortua puella sed dormit
s-341 et deridebant eum
s-342 et cum eiecta esset turba intravit et tenuit manum eius et surrexit puella
s-343 et exiit fama haec in universam terram illam
s-344 et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes
s-345 miserere nostri Fili David
s-346 cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci
s-347 et dicit eis Iesus
s-348 creditis quia possum hoc facere vobis
s-349 dicunt ei
s-350 utique Domine
s-351 tunc tetigit oculos eorum dicens
s-352 secundum fidem vestram fiat vobis
s-353 et aperti sunt oculi illorum
s-354 et comminatus est illis Iesus dicens
s-355 videte ne quis sciat
s-356 illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa
s-357 egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum daemonium habentem
s-358 et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae dicentes
s-359 numquam paruit sic in Israhel
s-360 Pharisaei autem dicebant
s-361 in principe daemoniorum eicit daemones
s-362 et circumibat Iesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem
s-363 videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem
s-364 tunc dicit discipulis suis
s-365 messis quidem multa
s-366 operarii autem pauci
s-367 rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam
s-368 et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem
s-369 duodecim autem apostolorum nomina sunt haec
s-370 primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum
s-371 hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens
s-372 in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis
s-373 sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel
s-374 euntes autem praedicate dicentes quia
s-375 adpropinquavit regnum caelorum
s-376 infirmos curate
s-377 mortuos suscitate
s-378 leprosos mundate
s-379 daemones eicite
s-380 gratis accepistis
s-381 gratis date
s-382 nolite possidere aurum ne que argentum ne que pecuniam in zonis vestris non peram in via ne que duas tunicas ne que calciamenta ne que virgam
s-383 dignus enim est operarius cibo suo
s-384 in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit
s-385 et ibi manete donec exeatis
s-386 intrantes autem in domum salutate eam
s-387 et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam
s-388 si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur
s-389 et quicumque non receperit vos ne que audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris
s-390 amen dico vobis
s-391 tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati
s-392 ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum
s-393 estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
s-394 cavete autem ab hominibus
s-395 tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos
s-396 et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus
s-397 cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini
s-398 dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
s-399 non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
s-400 tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium
s-401 et insurgent filii in parentes et morte eos adficient

Text viewDownload CoNNL-U