s-704
| et cum darent illa animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum viventi in saecula saeculorum procident viginti quattuor seniores ante sedentem in throno et adorabunt viventem in saecula saeculorum et mittent coronas suas ante thronum dicentes |
s-705
| dignus es Domine et Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem quia tu creasti omnia |
s-706
| et propter voluntatem tuam erant et creata sunt |
s-707
| et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris signatum sigillis septem |
s-708
| et vidi angelum fortem praedicantem voce magna |
s-709
| quis est dignus aperire librum et solvere signacula eius |
s-710
| et nemo poterat in caelo ne que in terra ne que subtus terram aperire librum ne que respicere illum |
s-711
| et ego flebam multum quoniam nemo dignus inventus est aperire librum ne c videre eum |
s-712
| et unus de senioribus dicit mihi |
s-713
| ne fleveris |
s-714
| ecce vicit leo de tribu Iuda radix David aperire librum et septem signacula eius |
s-715
| et vidi |
s-716
| et ecce in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum agnum stantem tamquam occisum habentem cornua septem et oculos septem |
s-717
| qui sunt spiritus Dei missi in omnem terram |
s-718
| et venit |
s-719
| et accepit de dextera sedentis de throno |
s-720
| et cum aperuisset librum quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram agno habentes singuli citharas et fialas aureas plenas odoramentorum quae sunt orationes sanctorum |
s-721
| et cantant novum canticum dicentes |
s-722
| dignus es accipere librum et aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione |
s-723
| et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes |
s-724
| et regnabunt super terram |
s-725
| et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum |
s-726
| et erat numerus eorum milia milium dicentium voce magna |
s-727
| dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem |
s-728
| et omnem creaturam quae in caelo est et super terram et sub terram et quae sunt in mari et quae in ea omnes audivi dicentes |
s-729
| sedenti in throno et agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum |
s-730
| et quattuor animalia dicebant |
s-731
| amen |
s-732
| et seniores ceciderunt |
s-733
| et adoraverunt |
s-734
| Aeris igitur salubritatem declarant loca ab infimis uallibus libera et nebularum noctibus absoluta et habitatorum considerata corpuscula si eis color sanus capitis firma sinceritas inoffensum lumen oculorum purus auditus fauces commeatum liquidae uocis exercent |
s-735
| Hoc genere benignitas aeris adprobatur |
s-736
| His autem contraria noxium caeli illius spiritum confitentur |
s-737
| ne alba et nuda sit gleba |
s-738
| ne macer sabulo sine admixtione terreni |
s-739
| ne creta sola |
s-740
| ne harenae squallentes |
s-741
| ne ieiuna glarea |
s-742
| ne aurosi pulueris lapidosa macies |
s-743
| ne salsa uel amara ne uliginosa terra |
s-744
| ne tofus harenosus atque ieiunus |
s-745
| Ferat quod frumentis dandis utile signum sit ebulum iuncum calamum gramen trifolium non macrum rubos pingues pruna siluestria |
s-746
| Color tamen non magno opere quaerendus est sed pinguedo atque dulcedo |
s-747
| Pinguem sic agnosces |
s-748
| Glebam paruulam dulci aqua consparges et subiges |
s-749
| si glutinosa est et adhaeret constat illi inesse pinguedinem |
s-750
| Item scrobe effossa et repleta si superauerit terra pinguis est |
s-751
| si defuerit exilis |
s-752
| si conuenerit aequata mediocris |
s-753
| Dulcedo autem cognoscitur si ex ea parte agri quae magis displicet glebam fictili uase dulci aqua madefactam iudicio saporis explores |
s-754
| sed ex his omnibus utilis semper est aequata mediocritas et uel campus apertior et umorem pluuium cliuo fallente subducens uel collis molliter per latera inclinata deductus uel uallis cum quadam moderatione et aeris laxitate submissa uel mons alterius culminis defensus obiectu et a molestioribus uentis liber auxilio aliquo uel sublimis asper sed nemorosus et herbidus |
s-755
| Sed cum sint genera terrarum plurima ut pinguis aut macra spissa uel rara sicca uel umida et ex his pleraque uitiosa tamen propter seminum differentiam saepe necessaria maxime sicut supra dixi eligendus est pinguis ac resolutus ager qui minimum laborem petit fructum maximum reddit |
s-756
| Secundi meriti est spissus qui labore quidem maximo tamen ad uota respondent |
s-757
| Illud uero deterrimum genus est quod erit siccum simul et spissum et macrum uel frigidum qui ager pestiferi more fugiendus est |
s-758
| Cameras in agrestibus aedificiis ex ea materia utilius erit formare quae facile inuenietur in uilla |
s-759
| Itaque aut tabulis faciemus aut cannis hoc genere |
s-760
| Asseres ligni gallici uel cupressi directos et aequales constituemus in eo loco ubi camera facienda est ita ordinatos ut inter se sesquipedalis mensura sit uacua |
s-761
| Tunc eos catenis ligneis ex iunipero aut oliua aut buxo aut cupresso factis ad contignationem suspendemus et binas inter eos perticas dirigemus tomicibus alligatas |
s-762
| Postea palustrem cannam uel hanc crassiorem quae in usu est contusam facta et strictim iuncta crate subnectemus et per omne spatium cum ipsis asseribus et perticis alligabimus |
s-763
| Dehinc primo inpensa pumicea induemus et trulla aequabimus ut inter se cannarum membra constringat |
s-764
| Post harena et calce coaequabimus |
s-765
| Tertio tusi marmoris puluerem mixtum cum calce ducemus et poliemus ad summum nitorem |
s-766
| Sed columbarii cellae duo subiecta cubicula fiant unum breue et prope obscurum quo turtures claudi possint quos nutrire facillimum est |
s-767
| Nam nihil expetunt nisi ut aestate qua sola maxime pinguescunt triticum uel milium mulsa maceratum semper accipiant |
s-768
| Semodius unus diurnus centum uiginti turturibus sufficit |
s-769
| Aqua sane eis frequenter mundior debet offerri |
s-770
| Pingues et sicci et agri proscindi et apparari iam possunt |
s-771
| Sed boues melius collo quam capite iunguntur |
s-772
| quos ubi ad uersuram uenerint arator retineat et iugum propellat ut eorum colla refrigerentur |
s-773
| Sulcus autem in arationibus longior quam centum uiginti pedum esse non debet |
s-774
| Seruandum est ne inter sulcos non mota terra relinquatur |
s-775
| Glebae omnes dolabris dissipandae sunt |
s-776
| Sed aequaliter terram motam esse cognoscis si transuersam per sulcos perticam mittas |
s-777
| Obseruandum ne lutosus ager aretur aut quod saepe fit post longas siccitates leui imbre perfusus |
s-778
| Nam terra quae lutosa tractatur in primordio fertur toto anno non posse tractari |
s-779
| quae autem supra leuiter infusa est et subter sicca si tunc aretur adseritur per triennium sterilis fieri |
s-780
| Si collis est transuersus per latera sulcetur |
s-781
| Quae forma tunc seruanda est cum semen accipiet |
s-782
| Cicercula mense hoc seritur loco laeto caelo umido |
s-783
| Tres modii iugerum conplent |
s-784
| Sed hoc genus seminis raro respondet quia decipitur austro uel siccitate dum floret quod tunc prope necesse est euenire |
s-785
| ne c campestre ne c praeceps sed potius edito campo |
s-786
| ne c siccum ne c uliginosum modice tamen roscidum |
s-787
| ne c salsum ne c amarum quod uitium sapore corrupto uina contristat |
s-788
| Caelum mediocris qualitatis tepidum tamen magis quam frigidum siccum potius quam nimis imbridum |
s-789
| Sed ante omnia uitis procellas uentos que formidat |
s-790
| Ad pastinandum rudes agros potius eligamus uel maxime siluestres |
s-791
| Vltima conditio est eius loci in quo fuerunt uetusta uineta |
s-792
| Quod si necessitas coegerit prius multis arationibus exerceatur ut abolitis radicibus prioris uineae et omni earum carie et squalore depulso nouella uitis tutius possit induci |
s-793
| Tofus et alia duriora ubi gelu relaxantur et solibus pulcherrimas uineas ferunt refrigeratis aestate radicibus et umore detento |
s-794
| Sed et soluta glarea et calculosus ager et mobiles lapides si tamen haec omnia glebis se pinguibus miscuerunt et silex cui terra subposita est quia frigidus est et umoris tenax radices aestate sitire non patitur |
s-795
| Item loca ad quae de cacuminibus terra decurrit uel ualles quas fluminum saturabit adgestio |
s-796
| sed hoc in his locis quae gelu et nebulis infesta esse non possunt |
s-797
| Argillosa terra commoda est |
s-798
| Nam locus qui misera uirgulta produxerit uel uliginosus uel salsus uel amarus uel siticulosus et aridus inprobatur |
s-799
| Niger sabulo et rubeus utilis est sed cui fortis terra permixta est |
s-800
| Carbunculus nisi stercoretur macras uineas reddit |
s-801
| In rubrica difficile conprehendunt quamuis postea nutriantur |
s-802
| Sed hoc genus terrae operibus inimicum est quia paruo uel umore uel sole nimis madescit aut dura est |
s-803
| At maxime utile solum est quod inter omnes nimietates temperamentum tenebit et raro proximum quam denso fuerit |