Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - PROIEL

LanguageLatin
ProjectPROIEL
Corpus Parttest
AnnotationHaug, Dag

Select a sentence

Showing 505 - 604 of 1260 • previousnext

s-505 et nunc veni et mittam te in Aegyptum
s-506 hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo
s-507 hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta
s-508 hic est Moses qui dixit filiis Israhel
s-509 prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me
s-510 hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris
s-511 qui accepit verba vitae dare nobis
s-512 cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum dicentes ad Aaron
s-513 fac nobis deos qui praecedant nos
s-514 Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei
s-515 et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum
s-516 convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli
s-517 sicut scriptum est in libro Prophetarum
s-518 numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel
s-519 et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas
s-520 et transferam vos trans Babylonem
s-521 tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat
s-522 quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob
s-523 Salomon autem aedificavit illi domum
s-524 sed non Excelsus in manufactis habitat
s-525 sicut propheta dicit
s-526 caelum mihi sedis est
s-527 terra autem scabillum pedum meorum
s-528 quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est
s-529 nonne manus mea fecit haec omnia
s-530 dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis
s-531 sicut patres vestri et vos
s-532 quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri
s-533 et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis
s-534 qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis
s-535 audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum
s-536 cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei
s-537 et ait
s-538 ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei
s-539 exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum
s-540 et eicientes eum extra civitatem lapidabant
s-541 et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus
s-542 et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem
s-543 Domine Iesu suscipe spiritum meum
s-544 positis autem genibus clamavit voce magna
s-545 Domine ne statuas illis hoc peccatum
s-546 et cum hoc dixisset obdormivit
s-547 Saulus autem erat consentiens neci eius
s-548 facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos
s-549 curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum
s-550 Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam
s-551 igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum
s-552 Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum
s-553 intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat
s-554 multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant
s-555 multi autem paralytici et claudi curati sunt
s-556 factum est ergo magnum gaudium in illa civitate
s-557 vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum
s-558 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes
s-559 hic est virtus Dei quae vocatur Magna
s-560 adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos
s-561 cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres
s-562 tunc Simon et ipse credidit
s-563 et cum baptizatus esset adherebat Philippo
s-564 videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur
s-565 cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem
s-566 qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum
s-567 nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu
s-568 tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum
s-569 cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam dicens
s-570 date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum
s-571 Petrus autem dixit ad eum
s-572 pecunia tua te cum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri
s-573 non est tibi pars ne que sors in sermone isto
s-574 cor enim tuum non est rectum coram Deo
s-575 paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua
s-576 et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui
s-577 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse
s-578 respondens autem Simon dixit
s-579 precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis
s-580 et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant
s-581 angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens
s-582 surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam
s-583 haec est deserta
s-584 et surgens abiit
s-585 et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem
s-586 et revertebatur sedens super currum suum legens que prophetam Esaiam
s-587 dixit autem Spiritus Philippo
s-588 accede et adiunge te ad currum istum
s-589 adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit
s-590 putas ne intellegis quae legis
s-591 qui ait
s-592 et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi
s-593 rogavit que Philippum ut ascenderet et sederet se cum
s-594 locus autem scripturae quam legebat erat hic
s-595 tamquam ovis ad occisionem ductus est
s-596 et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum
s-597 in humilitate iudicium eius sublatum est
s-598 generationem illius quis enarrabit
s-599 quoniam tollitur de terra vita eius
s-600 respondens autem eunuchus Philippo dixit
s-601 obsecro te
s-602 de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo
s-603 aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum
s-604 et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam

Text viewDownload CoNNL-U