s-407
| hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur |
s-408
| ego sum panis vivus qui de caelo descendi |
s-409
| si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum |
s-410
| et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita |
s-411
| litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes |
s-412
| quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum |
s-413
| dixit ergo eis Iesus |
s-414
| amen amen dico vobis |
s-415
| nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis |
s-416
| qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam |
s-417
| et ego resuscitabo eum in novissimo die |
s-418
| caro enim mea vere est cibus |
s-419
| et sanguis meus vere est potus |
s-420
| qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo |
s-421
| sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me |
s-422
| hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt |
s-423
| qui manducat hunc panem vivet in aeternum |
s-424
| haec dixit in synagoga docens in Capharnaum |
s-425
| multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt |
s-426
| durus est hic sermo |
s-427
| quis potest eum audire |
s-428
| sciens autem Iesus apud se met ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis |
s-429
| hoc vos scandalizat |
s-430
| si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius |
s-431
| spiritus est qui vivificat |
s-432
| caro non prodest quicquam |
s-433
| verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt |
s-434
| sed sunt quidam ex vobis qui non credunt |
s-435
| sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum |
s-436
| et dicebat |
s-437
| propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo |
s-438
| ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro |
s-439
| et iam non cum illo ambulabant |
s-440
| dixit ergo Iesus ad duodecim |
s-441
| numquid et vos vultis abire |
s-442
| respondit ergo ei Simon Petrus |
s-443
| Domine ad quem ibimus |
s-444
| verba vitae aeternae habes |
s-445
| et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei |
s-446
| respondit eis Iesus |
s-447
| nonne ego vos duodecim elegi |
s-448
| et ex vobis unus diabolus est |
s-449
| dicebat autem Iudam Simonis Scariotis |
s-450
| hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim |
s-451
| dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent |
s-452
| qui ait |
s-453
| viri fratres et patres audite |
s-454
| Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram et dixit ad illum |
s-455
| exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero |
s-456
| tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram |
s-457
| et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis |
s-458
| et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis |
s-459
| et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium |
s-460
| locutus est autem Deus quia |
s-461
| erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis |
s-462
| et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto |
s-463
| et dedit illi testamentum circumcisionis |
s-464
| et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava |
s-465
| et Isaac Iacob |
s-466
| et Iacob duodecim patriarchas |
s-467
| et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum |
s-468
| et erat Deus cum eo et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti |
s-469
| et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam |
s-470
| et non inveniebant cibos patres nostri |
s-471
| cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum |
s-472
| et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius |
s-473
| mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque |
s-474
| et descendit Iacob in Aegyptum |
s-475
| et defunctus est ipse et patres nostri |
s-476
| et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem |
s-477
| cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph |
s-478
| hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur |
s-479
| eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo |
s-480
| qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui |
s-481
| exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium |
s-482
| et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis |
s-483
| cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel |
s-484
| et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio |
s-485
| existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis |
s-486
| at illi non intellexerunt |
s-487
| sequenti vero die apparuit illis litigantibus |
s-488
| et reconciliabat eos in pacem dicens |
s-489
| viri fratres estis |
s-490
| ut quid nocetis alterutrum |
s-491
| qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens |
s-492
| quis te constituit principem et iudicem super nos |
s-493
| numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium |
s-494
| fugit autem Moses in verbo isto |
s-495
| et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos |
s-496
| et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi |
s-497
| Moses autem videns admiratus est visum |
s-498
| et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini |
s-499
| ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob |
s-500
| tremefactus autem Moses non audebat considerare |
s-501
| dixit autem illi Dominus |
s-502
| solve calciamentum pedum tuorum |
s-503
| locus enim in quo stas terra sancta est |
s-504
| videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos |
s-505
| et nunc veni et mittam te in Aegyptum |
s-506
| hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo |