s-208
| ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram |
s-209
| et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere |
s-210
| omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne repetas |
s-211
| et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter |
s-212
| et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia |
s-213
| nam et peccatores diligentes se diligunt |
s-214
| et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt |
s-215
| et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis |
s-216
| nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia |
s-217
| verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes |
s-218
| et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos |
s-219
| estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est |
s-220
| nolite iudicare et non iudicabimini |
s-221
| nolite condemnare et non condemnabimini |
s-222
| dimittite et dimittemini |
s-223
| date et dabitur vobis |
s-224
| mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum |
s-225
| eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis |
s-226
| dicebat autem illis et similitudinem |
s-227
| numquid potest caecus caecum ducere |
s-228
| nonne ambo in foveam cadent |
s-229
| non est discipulus super magistrum |
s-230
| perfectus autem omnis erit sicut magister eius |
s-231
| quid autem vides festucam in oculo fratris tui |
s-232
| trabem autem quae in oculo tuo est non consideras |
s-233
| et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns |
s-234
| hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui |
s-235
| non est enim arbor bona quae facit fructus malos ne que arbor mala faciens fructum bonum |
s-236
| unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur |
s-237
| ne que enim de spinis colligunt ficus |
s-238
| ne que de rubo vindemiant uvam |
s-239
| bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum |
s-240
| et malus homo de malo profert malum |
s-241
| ex abundantia enim cordis os loquitur |
s-242
| quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quae dico |
s-243
| omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est |
s-244
| similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram |
s-245
| inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere |
s-246
| fundata enim erat supra petram |
s-247
| qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento |
s-248
| in quam inlisus est fluvius et continuo concidit |
s-249
| et facta est ruina domus illius magna |
s-250
| dicebat autem et ad discipulos suos |
s-251
| homo quidam erat dives qui habebat vilicum |
s-252
| et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius |
s-253
| et vocavit illum et ait illi |
s-254
| quid hoc audio de te |
s-255
| redde rationem vilicationis tuae |
s-256
| iam enim non poteris vilicare |
s-257
| ait autem vilicus intra se |
s-258
| quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem |
s-259
| fodere non valeo |
s-260
| mendicare erubesco |
s-261
| scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas |
s-262
| convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo |
s-263
| quantum debes domino meo |
s-264
| at ille dixit |
s-265
| centum cados olei |
s-266
| dixit que illi |
s-267
| accipe cautionem tuam |
s-268
| et sede cito |
s-269
| scribe quinquaginta |
s-270
| deinde alio dixit |
s-271
| tu vero quantum debes |
s-272
| qui ait |
s-273
| centum choros tritici |
s-274
| ait illi |
s-275
| accipe litteras tuas et scribe octoginta |
s-276
| et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset |
s-277
| quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt |
s-278
| et ego vobis dico |
s-279
| facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula |
s-280
| qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est |
s-281
| et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est |
s-282
| si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis |
s-283
| et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis |
s-284
| nemo servus potest duobus dominis servire |
s-285
| aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet |
s-286
| non potestis Deo servire et mamonae |
s-287
| audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari |
s-288
| et deridebant illum |
s-289
| et ait illis |
s-290
| vos estis qui iustificatis vos coram hominibus |
s-291
| Deus autem novit corda vestra |
s-292
| quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum |
s-293
| lex et prophetae usque ad Iohannem |
s-294
| ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit |
s-295
| facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere |
s-296
| omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur |
s-297
| et qui dimissam a viro ducit moechatur |
s-298
| homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide |
s-299
| et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis |
s-300
| sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius |
s-301
| factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae |
s-302
| mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno |
s-303
| elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius |
s-304
| et ipse clamans dixit |
s-305
| pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma |
s-306
| et dixit illi Abraham |
s-307
| fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala |