Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - PROIEL

LanguageLatin
ProjectPROIEL
Corpus Parttest
AnnotationHaug, Dag

Select a sentence

Showing 104 - 203 of 1260 • previousnext

s-104 caput Iohannis Baptistae
s-105 cum que introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens
s-106 volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae
s-107 et contristatus rex propter ius iurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare
s-108 sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco
s-109 et decollavit eum in carcere et adtulit caput eius in disco
s-110 et dedit illud puellae et puella dedit matri suae
s-111 quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius
s-112 et posuerunt illud in monumento
s-113 et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant
s-114 et ait illis
s-115 venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum
s-116 erant enim qui veniebant et rediebant multi
s-117 et nec manducandi spatium habebant
s-118 et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum
s-119 et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi
s-120 et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos
s-121 et exiens vidit multam turbam Iesus
s-122 et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa
s-123 et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes
s-124 desertus est locus hic et iam hora praeterivit
s-125 dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent
s-126 et respondens ait illis
s-127 date illis manducare
s-128 et dixerunt ei
s-129 euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare
s-130 et dicit eis
s-131 quot panes habetis
s-132 ite et videte
s-133 et cum cognovissent dicunt
s-134 quinque et duos pisces
s-135 et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum
s-136 et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos
s-137 et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos
s-138 et duos pisces divisit omnibus
s-139 et manducaverunt omnes et saturati sunt
s-140 et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus
s-141 erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum
s-142 et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum
s-143 et cum dimisisset eos abiit in montem orare
s-144 et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra
s-145 et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare
s-146 et volebat praeterire eos
s-147 at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt
s-148 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt
s-149 et statim locutus est cum eis et dixit illis
s-150 confidite
s-151 ego sum
s-152 nolite timere
s-153 et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus
s-154 et plus magis intra se stupebant
s-155 non enim intellexerant de panibus
s-156 erat enim cor illorum obcaecatum
s-157 et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et adplicuerunt
s-158 cum que egressi essent de navi continuo cognoverunt eum
s-159 et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse
s-160 et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant
s-161 factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus
s-162 quidam autem Pharisaeorum dicebant illis
s-163 quid facitis quod non licet in sabbatis
s-164 et respondens Iesus ad eos dixit
s-165 nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant
s-166 quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus
s-167 et dicebat illis quia
s-168 dominus est Filius hominis etiam sabbati
s-169 factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret
s-170 et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida
s-171 observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum
s-172 ipse vero sciebat cogitationes eorum
s-173 et ait homini qui habebat manum aridam
s-174 surge et sta in medium
s-175 et surgens stetit
s-176 ait autem ad illos Iesus
s-177 interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere
s-178 et circumspectis omnibus dixit homini
s-179 extende manum tuam
s-180 et extendit
s-181 et restituta est manus eius
s-182 ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu
s-183 factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei
s-184 et cum dies factus esset vocavit discipulos suos
s-185 et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et Bartholomeum Mattheum et Thomam Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor
s-186 et descendens cum illis stetit in loco campestri
s-187 et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis
s-188 et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur
s-189 et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes
s-190 et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat
s-191 beati pauperes quia vestrum est regnum Dei
s-192 beati qui nunc esuritis quia saturabimini
s-193 beati qui nunc fletis quia ridebitis
s-194 beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis
s-195 gaudete in illa die et exultate
s-196 ecce enim merces vestra multa in caelo
s-197 secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum
s-198 verumtamen vae vobis divitibus quia habetis consolationem vestram
s-199 vae vobis qui saturati estis quia esurietis
s-200 vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis
s-201 vae cum bene vobis dixerint omnes homines
s-202 secundum haec faciebant prophetis patres eorum
s-203 sed vobis dico qui auditis

Text viewDownload CoNNL-U